1 Dicit Dominus: Hoc genus daemoniorum non potest exire nisi in ieiunio et oratione (cfr. Mc 9,28);
2 et iterum: “Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes” (Mt 6,16).
3 Propter hoc omnes fratres sive clerici sive laici faciant divinum officium, laudes et orationes, secundum quod debent facere.
4 Clerici faciant officium et dicant pro vivis et pro mortuis secundum consuetudinem clericorum.
5 Et pro defectu et negligentia fratrum dicant omni die Miserere mei Deus (Ps 50) cum Pater noster ;
6 et pro fratribus defunctis dicant De profundis (Ps 129) cum Pater noster .
7 Et libros tantum necessarios ad implendum eorum officium possint habere.
8 Et laicis etiam scientibus legere psalterium liceat eis habere illud.
9 Aliis vero nescientibus litteras librum habere non liceat.
10 Laici dicant Credo in Deum et viginti quattuor Pater noster cum Gloria Patri pro matutino; pro laudibus vero quinque; pro prima Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria Patri ; pro sexta et nona et unaquaque hora septem; pro vesperis duodecim; pro completorio Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria Patri ; pro mortuis septem Pater noster cum requiem aeternam ; et pro defectu et negligentia fratrum tria Pater noster omni die.
11 Et similiter omnes fratres ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale et ab Epiphania, quando Dominus noster Jesus Christus incepit ieiunare usque ad Pascha.
12 Aliis vero temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare.
13 Et liceat eis manducare de omnibus cibis, qui apponuntur eis, secundum evangelium (cfr. Lc 10,8).