1Cantate Domino canticum novum * quia mirabilia fecit (Ps 97,1). 2Sacrificavit dilectum Filium suum dextera eius * et bracchium sanctum suum (cfr. Ps 97,1). 3Notum fecit Dominus salutare suum * in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (Ps 97,2). 4In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (Ps 41,9).5Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117, 24). 6Benedictus qui venit in nomine Domini * Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps 117,26-27).7Laetentur caeli et exsultet terra com-moveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt(Ps 95,11-12). 8Afferte Domino patriae gentium afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95, 7-8).
Usque huc dicitur a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis quotidie ad omnes horas praeter ad vesperam et ad completorium et primam. Nocte vero Ascensionis superadduntur isti versiculi.
9Regna terrae cantate Deo * psalite Domino (Ps 67,33).10Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli * ad orientem (Ps 67,33-34a). 11Ecce dabit voci suae vocem virtutis date gloriam Deo super Israel * magnificentia eius et virtus eius in nubibus (Ps 67, 34-35). 12Mirabilis Deus in sanctis suis * Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus (Ps 67, 36). Gloria.
Et nota quod iste psalmus ab Ascensione Domini usque ad octavam Pentecostes dicitur quotidie cum supradictis versiculis ad matutinum, et tertiam et sextam et nonam, dicendo ibi Gloria Patri ubi dicitur: benedictus Deus, et non alibi. Item nota, quod eodem modo dicitur solummodo ad matutinum in dominicis diebus et principalibus festis ab octava Pentecostes usque ad adventum Domini, et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domini, quia in ipsa die cum discipulis suis Dominus pascha manducavit; vel alius psalmus potest dici ad matutinum vel ad vesperam, quando vult, scilicet: Exaltabo te Domine etc. (Ps 29), sicut in psalterio habetur; et hoc a dominica Resurrec-tionis usque ad festum Ascensionis, et non plus.
Ad Primam
Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus: Miserere mei, Deus, miserere mei ut supra [Ps III]
Ad Tertiam, Sextam et Nonam dicitur Psalmus: Cantate ut supra [Ps IX]
Ad Vesperam
Psalmus: Omnes gentes ut supra [Ps VII]
[Pars III: Pro dominicis et principalibus festivitatibus]
Incipiunt alii psalmi, quos similiter ordinavit beatissimus pater noster Franciscus, qui dicendi sunt loco psalmorum supradictorum passionis Domini indominicis diebus et principalibus festivitatibus ab octava Pentecostes usque ad Adventum et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domini; sane intelligas, ut dicantur in ipsa die, quia pascha Domini est.
Ad Completorium
Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus: Deus in adiutorium sicut habetur in psalterio [Ps VIII]
Ad Matutinum
Antiphona: Sancta Maria Virgo
Psalmus: Cantate ut supra [Ps IX]
Ad Primam
Antiphona: Sancta Maria. Virgo
Psalmus: Miserere mei, Deus, miserere mei ut supra [Ps III]
Ad Tertiam
Antiphona: Sancta Maria Virgo