1 Si quis fratrum in infirmitate ceciderit, ubicumque fuerit, alii fratres non dimittant eum, nisi constituatur unus de fratribus vel plures, si necesse fuerit, qui serviant ei, sicut vellent sibi serviri;
2 sed in maxima necessitate possunt ipsum dimittere alicui personae quae suae debeat satisfacere infirmitati.
3 Et rogo fratrem infirmum, ut referat de omnibus gratias Creatori; et quod qualem vult eum Dominus talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia omnes, quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cfr. Act 13,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis et compunctionis spiritu erudit, sicut Dominus dicit: “Ego quos amo corrigo et castigo” (Apoc 3,19).
4 Et si quis turbabitur vel irascetur sive contra Deum sive contra fratres, vel si forte sollicite postulaverit medicinas nimis desiderans liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica, a malo sibi evenit et carnalis est, et non videtur esse de fratribus, quia plus diligit corpus quam animam.