1 Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio,
2 ex quo habere poterunt breviaria.
3 Laici dicant viginti quatuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem;
4 et orent pro defunctis.
5 Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini.
6 Sanctam vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cf Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint astricti.
7 Sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent.
8 Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare.
9 Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali.
10 Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis (cf 2Tim 2,14), nec alios iudicent;
11 sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet.
12 Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur.
13 In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui (cf Lc 10,5).
14 Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cf Lc 10,8).