1. Fragmenta Codicis Wigorniensis
1 Attendamus, omnes fratres, quod dicit Dominus: Diligite inimicos vestros e benefacite his qui oderunt vos (cf Mc 5,44 par.), quia Dominus noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cf Petr 2, 21), traditorem suum vocavit amicum et crucifixoribus suis sponte se obtulit.
2 Amici igitur nostri sunt omnes illi qui in-iuste nobis inferunt [tribulationes, angustias,] verecundias, iniurias et dolores et tormenta, martyrium et mortem; quos multum diligere debemus, quia ex hoc, quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam.
3 Et castigemus corpus nostrum crucifigentes illud cum vitiis et concupiscentiis et peccatis, quia carnaliter vivendo vult nobis auferre amorem Jesu Christi et vitam aeternam et mittere se ipsum cum anima in infernum;
4 quia nos per culpam nostram fuimus foetidi, bono contrarii, ad malum prompti et voluntarii;
5 quia sicut dicit Dominus: "De corde procedunt et ex-eunt cogitationes malae" (Mc 7,21) et cetera...
6 sed autem, postquam dimisimus mundum, nihil aliud habere facere, nisi ut solliciti simus sequi voluntatem et placere ipsi;
7 multum caveamus, ne simus terra secus viam posita petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio: "Semen est verbum Dei (Lc 8,11); quod autem secus viam cecidit, conculcatum est” (cf Lc 8,5) et cetera usque ibi:
8 “fructum afferunt in patientia” (Lc 8,15).
9 Et propterea omnes fratres, sicut dicit Dominus: "Dimittamus mortuos... suos" (cf Mt 8,22);
10 et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, ne homo virtutem suam et cor suum habeat ad Dominum Deum;
11 et circuiens desideret cor hominis sub specie alicuius mercedis vel adiutorii tollere et suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis per saecularia negotia et curas inhabitare et excaecare, sicut dicit Dominus:
12 "Cum immundus spiritus" (Mt 12,43) et cetera usque ibi:
13 "Fiunt novis-sima illius hominis peiora prioribus" (Mt 12,45).
14 Unde, omnes fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius operis vel mercedis vel adiutorii perdamus aut tollamus mentem nostram et cor a Do-mino.
15 Sed in caritate, quae Deus est (cf 1Joa 4,16), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto, omni cura et sollicitudine postposita, quocum possunt, amare, servire et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit,
16 et semper faciamus habitaculum et mansionem (cf Joa 14,23) ipsi, qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dixit: "Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt et stare ante Filium hominis" (Lc 21,36); "et cum stabitis ad orandum (Mc 11,25), dicite (Lc 11,2): Pater noster" (Mt 6,9).
17 Et adoremus eum puro corde, "quoniam oportet semper orare et non deficere" (Lc 18,1); "nam et Pater tales quaerit" adoratores (cf Joa 4,23).
18 "Spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare" (Joa 4,24).
19 Et ad eum recurramus tamquam “ad pastorem et episcopum animarum" (1Petr 2,25) nostrarum, qui dicit: "Ego sum pastor bonus" (Joa 10,11) et cetera usque ibi: "animam meam pono pro ovibus meis" (Joa 10,15).
20 "Omnes vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram" (Mt 23, 8-9) et cetera.
21 Ne (!) “vocemini magistri" (Mt 23,10) et cetera.
22 "Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis” (Joa 15,7).
23 "Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo" (Mt 18,20) et cetera.
24 "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus" (Mt 28,20) et cetera.
25 "Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt" (Joa 6,64).
26 "Ego sum via, veritas et vita" (Joa 14,6).
27 Teneamus ergo verba, doctrinam, vitam et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, qui dignatus est pro nobis rogare Patrem et nobis suum nomen manifestare dicens: Pater, "manifestavi nomen tuum hominibus" (Joa 17,6) et cetera usque ibi:
28 "Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam" (cf Joa 17,24) in regno tuo.
29 Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
30 Et ostendant fratres pauperibus delectationem quam habent invicem, sicut dicit apostolus: "Non diligamus verbo neque lingua" (1Joa 3,18) et cetera.
31 Omnes fratres, ubicumque sunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum et nullus cum eis consilietur solus.
32 Infra: Et multum nos et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Domi-nus: "Omnis qui viderit mulierem ad con-cupiscendum" (Mt 5,28) et cetera. Infra.
33 Quando fratres vadunt per mundum nihil portent per viam neque sacculum (cf Lc 10,4) "neque peram neque panem neque pecuniam (cf Lc 9,3) neque virgam neque calceamenta" (cf Mt 10,10). Infra:
34 [Non resistant malo, sed qui eos percusserit in una maxilla, praebeant ei et alteram (cf Mt 5,39).
35 Et qui aufert eis vestimentum, et tunicam non prohibeant (cf Lc 6,29), et qui aufert ab eis quae sua sunt, non repetant (cf Lc 6,30).
36 Fratres qui de] licentia sui ministri vadunt inter infideles duobus modis p[ossunt] conversari spiritualiter.
37 Unus modus est, quod non faciant lites neque contentiones, sed sint subditi "omni huma-nae creaturae propter Deum" (1Petr 2,13) et confiteantur se esse christianos.
38 Alius modus est, quod, cum viderint Deo placere, annuntient verbum Dei, ut credant in Deum Patrem omnipotentem et Filium et Spiritum Sanctum. Infra:
39 Et omnes fratres, ubicumque sint, recordentur, quod dederunt se et relique-runt se et corpora sua Domino Jesu Christo.
40 Et pro eius amore debent sustinere persecutionem et mortem tam ab inimicis visibilibus et invisibilibus; et cetera. Infra:
41 Omnes fratres moribus praedicent.
42 Nullus minister vel praedicator appro-priet sibi ministerium vel officium prae-dica-tionis, sed quacumque [!] ei iniun-ctum fu-erit, dimittat officium suum.
43 Unde deprecor in caritate, quae est Deus (cf 1Joa 4,16), omnes fratres meos prae-dicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humilitate in omnibus,
44 non gloriari, in se gaudere neque interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono, quod Deus facit vel dicit vel operatur in eis quandoque et per ipsos, secundum quod dicit Dominus: "Verumtamen in hoc nolite gaudere, quod vobis spiritus subiciuntur" (Lc 10, 20), et cetera.
45 Et firmiter sciamus, quod non pertinet ad nos nisi vitia et peccata;
46 sed magis debemus gaudere, "cum in tentationes varias" inciderimus (cf Jac 1,2) et sustinuerimus quascumque animae et corporis angustias et tribulationes in hoc mundo propter vitam aeternam.
47 Omnes ergo fratres caveamus a superbia et vana gloria; custodiamus nos multum a sapientia huius mundi et prudentia carnis.
48 Spiritus enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem;
49 et quaerit non religionem et sanctitatem spiritus, sed vult et desiderat religionem et sanctitatem foris apparentem hominibus.
50 Et isti sunt, de quibus dicit Dominus: "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam" (Mt 6,2).
51 Spiritus autem Domini vult mortificationem et despectam, vilem et abiectam et opprobiosam esse carnem.
52 Et studet ad humilitatem et patientiam, puram simplicitatem et veram pacem spiritus.
53 Et super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum amorem Patris et Filii et Spiritus Sancti.
54 Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona ipsius esse recognoscamus.
55 Et ipse accipiat omnes honores et reverentias, omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et glorias, cuius est omne bonum, qui solus est bonus (cf Lc 18,19).
56 Et quando audimus homines malum dicere vel blasphemare Dominum, nos bene faciamus et benedicamus et laudemus Dominum, "qui est benedictus in saecula" (Rom 1,25).
57 Omnes clericos et religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant ad salutem animae, et a mea religione non deviaverint; et ordinem et administrationem eorum in Domino veneremur et officium. Infra:
58 Hanc vel talem exhortationem vel laudem possunt omnes fratres quantumcumque inspiraverit eis Deus annuntiare inter quoscumque homines cum benedictione Dei et licentia sui ministri:
59 Timete et honorate, laudate et benedicite, gratias agite (1Thess 5,18) et adorate Dominum Deum nostrum, omnipotentem in Trinitate et Unitate, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium.
60 Agite poenitentiam (cf Mt 3,2) et facite dignos fructus poenitentiae (cf Lc 3,8), quia scitote quod cito moriemur.
61 "Date et dabitur vobis" (Lc 6,38).
62 Dimittite et dimittetur vobis (cf Lc 6,37).
63 Et "si non dimise-ritis" (Mt 6,14), Dominus non "dimittet vobis peccata vestra" (Mc 11,25); confi-temini omnia peccata vestra (cf Jac 5,16).
64 Beati qui moriuntur in poenitentia, quia erunt in regno caelorum.
65 Vae illis qui non moriuntur in poenitentia, quia erunt "filii diaboli", cuius opera faciunt (Joa 8, 41) et ibunt in ignem aeternum.
66 Cavete et ab-stinete ab omni malo et perseverate usque in finem in bono.
67 Caveant omnes fratres, ubicumque fuerint, in eremis vel aliis locis, quod nullum locum vel aliquam rem sibi approprient nec alicui defendant.
68 Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius cum ipsis aliquo modo non contendant.
69 Et ubicumque sint fratres et in quocumque [loco se invenerint, spiritualiter et diligen-ter debeant se revidere et honorare ad "invicem sine murmuratione" (1Petr 4,9).
70 Et caveant sibi, quod non ostendant se tristes, extrinsecus nubilosos et hypocritas; sed ostendant se "gaudentes in Domino" (cf Phil 4,4) et hilares et iocundos] et convenienter gratiosos.
71 Rogo quemlibet fratrem infirmum, ut referendo de omnibus gratias Creatori qualem vult eum Deus talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia omnes, quos Dominus preordinavit "ad vitam aeternam" (cf Act 14,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis atque compunctionis spiritu erudit; sicut: "Ego quos amo" (Apc 3,19) et cetera.
72 Unde rogo omnes fratres meos infirmos, ut in eorum infirmitatibus non irascantur nec conturbentur contra Deum aut contra fratres, nec multum sollicite medicinas neque nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae moritura inimica.
73 Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, habentes [alimenta] et vestes "quibus tegamur his contenti simus" (1Tim 6,80).
74 Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes.
75 Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis.
76 Et non verecundentur, quia Dominus noster Jesus "Christus, Filius Dei vivi" (Joa 11,27) omnipotentis, "posuit faciem suam ut petram durissimam" (Is 50,7) nec verecundatus est.
77 Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo, mater eius sancta Maria, et discipuli eius.
78 Et quando fecerint homines eis verecundiam et noluerint eis dare, referant inde gratias Domino, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi.
79 Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputabitur;
80 quod eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam Dominus noster Jesus Christus acquisivit.
81 Et fratres, qui eam acquirendo laborant, mag-nam mercedem habebunt et facient lucrari et acquirere tribuentes; quia omnia, quae homines relinquunt in mundo, peribunt, sed de caritate et eleemosynis, quas fecerint, habebunt viram aeternam.