93. Primus igitur minister Angliae fuit frater Agnellus Pisanus, ut supra dictum est, vir prudentia naturali praecipue praeditus, omni virtute, ordine et honestate conspicuus. Qui post nuntium, quod pro praelatis Angliae simul cum fratre P. de Theukesbury, tunc temporis gardiano Londoniae, et fratribus praedicatoribus in curia Romana commendabiliter consummaverat, infirmatus est Oxoniae dysenteria, prae frigore, ut dicebatur, et labore, quem pro pace reformanda inter dominum regem et marescallum suum in marchia Walliae, et in discurrendo per Angliam sustinuerat. Postquam autem fluxus per medicinalia restrictus fuerat, accepit eum iliaca passio et dolor lateris, unde vix a clamore continere se valuit.
Clamavit autem per tres dies continuos, antequam obiret, quasi continue: “Veni, dulcissime Jesu!” Igitur sacramentis ecclesiasticis rite perceptis, ipse de successore requisitus ut consuleret, consuluit, ut mitteretur frater Hugo de Wellys ad fratrem Heliam, et ut fratres peterent sibi concedi in ministrum fratrem Albertum Pisanum vel fratrem Haymonem, vel fratrem Radulfum Remensem. Constituit autem, quantum in se fuit, vicarium fratrem Petrum de Theukesbury; et sic petitis singulariter suffragiis singulorum fratrum completa commendatione, quam et ipse cum conventu dixit, feliciter expiravit. Videbatur autem socio suo, fratri W. de Maddeley, quod funus quoddam iacuit in choro, quod a cruce videbatur recenter depositum. Nam et quinque vulnera habuit in modum crucifixi Jesu Christi sanguinantia. Cum vero crederet, quod esset ipse dulcis Jesus Christus, appropinquans cominus vidit, quod erat frater Agnellus.
Post multos autem annos, cum necesse haberent fratres amovere corpus suum, cum scilicet destruxissent capellam, in qua coram altari et in choro sepultus erat, invenerunt capsellam plumbeam, in qua iacuit, simul cum fossa plenam oleo purissimo, ipsum vero corpus simul cum vestimentis incorruptum et suavissime redolere.