14. Igitur cum se divisissent fratres qui primo venerant in Angliam, et ad diversa loca profecti fuissent, venerunt quidam, quos Spiritus Iesu in hoc ipsum adduxit, petentes Ordinem.
Quorum primus, qui reciperetur, fuit bonae indolis adolescens et elegantia corporis admodum clarus frater Salomon; qui mihi referre solitus erat, quod cum adhuc novitius esset, factus est procurator venitque ad domum sororis suae, ut eleemosynam peteret. Ipsa vero portans ei panem avertit vultum dicens: “Maledicta sit hora qua te unquam vidi”; et ipse quidem cum gaudio recepit panem et recessit. Tam stricte vero tenuit praefixam sibi formam purissimae paupertatis, ut nonnunquam in caparone suo portaret farinam et sal seu ficus pauculas propter fratrem quendam infirmum et ligna ad ignem sub axilla sua; diligentissime cavit, ne extra metas exquisitissimae necessitatis aliquid reciperet vel retineret.
Unde contigit aliquando, ut tantum frigus pateretur, quod illico moriturum se crederet. Non habentibus autem fratribus unde ipsum calefacere possent, pium sibi suffragium sancta caritas mostravit. Convenerunt siquidem omnes fratres circa eum et suis sinibus, sicut porcis mos est, eum comprimendo foverunt.
Cum autem ad ordinem acolitatus promoveri deberet, missus est ad venerabilem patrem sanctae memoriae archiepiscopum Stephanum et sibi a quodam fratre seniore praesentatus: qui gratissime suscepit eum et sub hoc titulo promovit ad ordinem optatum, dicens: “accedat frater Salomon de ordine apostolorum”.