21. Post hoc crescente numero fratrum, et eorum sanctitate comperta, crevit et fidelium devotio in eos, unde loca sibi competentia providere curaverunt. Unde Cantuariae contulit eis aream quandam et aedificavit capellam satis honestam pro tempore dominus Alexander, magister hospitalis sacerdotum; et quia fratres nihil sibi omnino appropriare voluerunt, facta est propria communitati civitatis, fratribus vero pro civium libitu commodata. Specialissime vero moverunt eos dominus Simon de Longeton, archidiaconus Cantuariae, et dominus Henricus de Sandwych, nobilisque comitissa, domina inclusa de Hakyngton, quae, sicut mater filios, sic fovit eos in omnibus, principum et praelatorum, quorum gratiam incomparabiliter consecuta fuerat, favorem sibi sagaciter acquirendo.