27. Primitias autem Spiritus habentes fratres illius temporis, non humanis constitutionibus, sed liberis suae devotionis affectionibus, regula tantum contenti et paucissimis aliis statutis, quae post confirmationem regulae eodem anno primitus emanaverant, Domino serviebant.
Haec autem fuit prima constitutio quam sanctus Franciscus fecit post regulam bullatam, sicut dixit bonae memoriae frater Albertus, scilicet quod fratres inter saeculares non comederent, nisi tres bolos carnis propter observantiam sancti evangelii (Lc 10,8; RNB3,13; RB 3,14); quia venerat ad eum rumor, quod fratres avide comedebant.
Fratres igitur silentium usque ad tertiam tenere consueverunt et in oratione tam assidui esse, ut vix esset aliqua hora per totam noctem, in qua non essent aliqui fratres in oratione in oratorio. In praecipuis quoque solemnitatibus tanto fervore cantaverunt, ut per totam noctem nonnunquam durarent vigiliae; et cum non essent nisi tres vel a quatuor aut ut multum sex, cum nota solemniter cecinerunt.
Tanta quoque fuit simplicitas eorum tantaque puritas, ut de pollutione nocturna in capitulo coram omnibus dicerent culpas suas. Inoleverat etiam inter eos tam religiosa consuetudo, ut nihil penitus iurarent, sed simpliciter dicerent: “Sciatis”. Quam cito quisquam vel a superiore vel socio fuisset increpatus, statim respondit: “Mea culpa”, et frequenter etiam prostratus. Unde magister praedicatorum bonae memoriae frater Jordanus dixit, quod diabolus, cum aliquando ei apparuisset, dixerat ei, quod ”mea culpa” abstulit ei quidquid lucrari credidit inter fratres minores, quia scilicet dicebant culpas suas invicem, si quis alium offendisset.