30. Licet autem fratres summae simplicitati et conscientiae puritati summopere studerent in omnibus, in audienda tamel divina et scholasticis exercitiis ita fuerunt ferventes, ut scholas theologiae, quantumcumque distarent, adire quotidie nudis pedibus in frigoris asperitate et luti profunditate non pigritarentur. Unde cooperante gratia Spiritus Sancti, ad officium praedicationis infra breve tempus plures promoti sunt. Inter quos primus exstitit bonae memoriae frater Hugo de Baldac, frater quoque Philippus de Londonia, et frater W. de Esseby, qui non solum sermone, sed in exemplificata devotione verbum Dei tam clero quam populo praedicaverat.