1 Quando fratres vadunt per mundum, nihil portent per viam neque (cfr. Lc 9,3) sacculum (cfr. Lc 10,4) neque peram neque panem neque pecuniam (cfr. Lc 9,3) neque virgam (cfr. Mt 10,10).
2 Et in quamcumque domum intrave-rint, dicant primum: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5).
3 Et in eadem domo manentes edant et bibant quae apud illos sunt (cfr. Lc 10,7).
4 Non resistant malo (cfr. Mt 5,39), sed qui eos percusserit in una maxilla, praebeant et alteram (cfr. Mt 5,39 et Lc 6,29).
5 Et qui aufert eis vestimentum, et tunicam non prohibeant (cfr. Lc 6,29).
6 Omni petenti se tribuant; et qui aufert quae sua sunt, ea non repetant (cfr. Lc 6,30).