1 Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem.
2 Et tamquam peregrini et advenae (cf 1Petr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter,
3 nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cf 2Cor 8,9).
4 Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cf Jac 2, 5).
5 Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cf Ps 141, 6).
6 Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis.
7 Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos invicem inter se.
8 Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si mater nutrit et diligit filium suum (cf 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem?
9 Et, si quis eorum in infirmitate ceciderit, alii fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri (cf Mt 7, 12).