1 Dicit Dominus Jesus discipulis suis: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
2 Si cognosceretis me, et Patrem meum utique cognosceretis; et amodo cognoscetis eum et vidistis eum.
3 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
4 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Ioa 14,6-9) meum.
5 Pater lucem habitat inaccessibilem (cfr. 1Tim 6,16), et spiritus est Deus (Ioa 4,24), et Deum nemo vidit umquam (Ioa 1,18).
6 Ideo nonnisi in spiritu videri potest, quia spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam (Ioa 6, 64).
7 Sed nec filius in eo, quod aequalis est Patri, videtur ab aliquo aliter quam Pater, aliter quam Spiritus Sanctus.
8 Unde omnes qui viderunt Dominum Jesum secundum humanitatem et non viderunt et crediderunt secundum spiritum et divinitatem, ipsum esse verum Filium Dei, damnati sunt;
9 ita et modo omnes qui vident sacramentum, quod sanctificatur per verba Domini super altare per manum sacerdotis in forma panis et vini, et non vident et credunt secundum spiritum et divinitatem, quod sit veraciter sanctissimum corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi damnati sunt,
10 ipso altissimo attestante, qui ait: Hoc est corpus meum et sanguis mei novi testamenti [qui pro multis effundetur] (cfr. Mar 14,22.24) et:
11 Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (cfr. Ioa 6,55).
12 Unde spiritus Domini, qui habitat in fidelibus suis, ille est qui recipit sanctissimum corpus et sanguinem Domini.
13 Omnes alii, qui non habent de eodem spiritu et praesumunt recipere eum, iudicium sibi manducant et bibunt (cfr. 1Cor 11,29).
14 Unde: Filii hominum, usquequo gravi corde? (Sl 4,3).
15 Ut quid non cognoscitis veritatem et creditis in Filium Dei (cfr. Ioa 9,35)?
16 Ecce, quotidie humiliat se, sicut quando a regalibus sedibus (Sb 18, 15) venit in uterum Virginis;
17 quotidie venit ad nos ipse humilis apparens;
18 quotidie descendit de sinu Patris super altare in manibus sacerdotis.
19 Et sicut sanctis apostolis in vera carne, ita et modo se nobis ostendit in sacro pane.
20 Et sicut ipsi intuitu carnis suae tantum eius carnem videbant, sed ipsum Deum esse credebant oculis spiritualibus contemplantes;
21 sic et nos videntes panem et vinum oculis corporeis videamus et credamus firmiter, eius sanctissimum corpus et sanguinem vivum esse et verum.
22 Et tali modo semper est Dominus cum fidelibus suis, sicut ipse dicit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (cfr. Mat 28,20).