(Huygens, Lettres p. 131‑133)
Domnus Reinerus, prior sancti Michaelis, tradidit se religioni Fratrum Miorum, quae religio valde multiplicatur per universum mundum eo, quod expresse imitantur formam primitive ecclesie et vitam apostolorum. Haec tamen religio valde periculosa nobis videtur eo, quod non solum perfecti, scd etiam iuvenes et imperfecti, qui sub conventuali disciplina aliquanto tempore artari et probari debuissent, per universum mundum bini et bini dividuntur. Magister vero illorum, qui ordinem illum instituit, cum venisset in exercitum nostrum, zelo fidei accensus ad exercitum hostium nostrorum pertransire non timuit et cum aliquo diebus Sarracenis verbum Dei predicasset, modicum profecit. Soldanus aut rex Egypti, ab eo secreto petiit ut pro se Domino supplicaret quatenus religioni quae magis Deo placeret, divinitus inspiratus adhereret. Eidem predictae religioni tradidit se Colinus Anglicus, clericus noster, et alii duo de sociis nostris scilicet magister Michael et dominus Matheus, cui curam ecclesiae Sanctae Crucis commiseram: cantorem et Henricum et alios quosdam vix retineo.