1 Attendamus omnes fratres quod dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos (cfr. Mt 5, 44 par.),
2 quia Dominus noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cfr. 1Petr 2,21), traditorem suum vocavit amicum (cfr. Mt 26,50) et crucifixoribus suis sponte se obtulit.
3 Amici igitur nostri sunt omnes illi qui nobis iniuste inferunt tribulationes et angustias, verecundias et iniurias, dolores et tormenta, martyrium et mortem;
4 quos multum diligere debemus, quia ex hoc quod nobis infe-runt, habemus vitam aeternam.
5 Et odio habeamus corpus nostrum cum vitiis et peccatis suis; quia carnaliter vivendo vult diabolus a nobis auferre amorem Jesu Christi et vitam aeternam et se ipsum cum omnibus perdere in infernum;
6 quia nos per culpam nostram sumus foetidi, miseri et bono contrarii, ad mala autem prompti et voluntarii, quia, sicut Dominus dicit in evangelio:
7 De corde procedunt et exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, ho-micidia, furta, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, falsa testimonia, blasphemia, stultitia (cfr. Mc 7,21; Mt 15,19).
8 Haec omnia mala ab intus de corde hominis procedunt (cfr. Mc 7,73) et “haec sunt, quae coinquinant hominem” (Mt 15,20).
9 Nunc autem, postquam dimisimus mundum, nihil habemus facere, nisi sequi voluntatem Domini et placere sibi ipsi.
10 Multum caveamus, ne simus terra secus viam vel petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio:
11 Semen est verbum Dei (Lc 8,11).
12 Quod autem secus viam cecidit et conculcatum est (cfr. Lc 8,5), hi sunt qui audiunt (Lc 8,12) verbum et non intel-ligunt (cfr. Mt 13,19);
13 et confestim (Mt 4,15) venit diabolus (Lc 8,12) et rapit (Mt 13,19), quod seminatum est in cordibus eorum (Mc 4, 15) et tollit verbum de cordibus eorum, ne credentes salvi fiant (Lc 8,12).
14 Quod autem super petrosam cecidit (cfr. Mt 13, 20), hi sunt, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio (Mc 4,16) suscipiunt (Lc 8,13) illud (Mc 4,l6).
15 Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur (Mt 13, 21) et hi radicem in se non habent, sed temporales sunt (cfr. Mc 4,17), quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt (Lc 8,13).
16 Quod autem in spinis cecidit, hi sunt (Lc 8,14) qui verbum Dei audiunt (cfr. Mc 4,18), et sollicitudo (Mt 13,22) et aerumnae (Mc 4,19) istius saeculi et fallatia divitiarum (Mt 13,22) et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficiuntur (Mc 4,19).
17 Quod autem in terram bonam (Lc 8, 15) seminatum est (Mt 13,23), hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum (Lc 8,15) intelligunt et (cfr. Mt 13,23) re-tinent et fructum afferunt in patientia (Lc 8,15).
18 Et propterea nos fratres, sicut dicit Dominus, dimittamus mortuos sepelire mortuos suos (Mt 8, 22).
19 Et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, quod homo mentem suam et cor non habeat ad Deum.
20 Et circuiens desiderat cor hominis sub specie alicuius merceclis vel adiutorii tollere et sufocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis per saecularia negotia et curam excaecare et ibi habitare, sicut dicit Dominus:
21 Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida (Mt 12, 43) et inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit:
22 Revertar in domum meam, unde exivi (Lc 11,24).
23 Et veniens invenit eam vacantem scopis mundatam et ornatam (Mt 12,44).
24 Et vadit et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ressi habitant ibi, et sunt novissima hominis illius peiora prioribus (cfr. Lc 11, 26).
25 Unde, omnes fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius mer-cedis vel operis vel adiutorii perda-mus vel tollamus nostram mentem et cor a Do-mino.
26 Sed in sancta caritate, quae Deus est (cfr. 1Joa 4, 17), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto et omni cura et sollicitudine postposita, quocumque modo melius possunt, servire, amare, honorare et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit.
27 Et semper faciamus ibi habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23) ipsi, qui es Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dicit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt et stare ante Filium hominis (Lc 21,39).
28 Et cum stabitis ad orandum (Mc 11, 25) dicite (Lc 11, 2): Pater noster qui es in caelis (Mt 6,9)
29 Et adoremus eum puro corde, quoniam oportet semper orare et non deficere (Lc 18,1);
30 nam Pater tales quaerit adoratores.
31 Spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet eum adorare (cfr. Joa 4, 23-24).
32 Et ad ipsum recurramus tamquam ad pastorem et episcopum animarum nostrarum (1Petr 2,25), Qui dicit: Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas et pro ovibus meis pono animam meam (cfr. Joa 10,14-15).
33 Omnes vos fratres estis.
34 et patrem nolite vobis vocare super terram, unus est enim Pater vester, qui in caelis est.
35 Nec vocemini magistri: unus est enim magister vester, qui in caelis est (cfr. Mt 23,8-10).
36 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis (Joa 15,7).
37 Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Mt 18,20).
38 Ecce ego sum vobiscum usque ad consummationem saeculi (Mt 28,20).
39 Verba, quae locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Joa 6,64).
40 Ego sum via, veritas et vita (Joa 14,6).
41 Teneamus ergo verba, vitam et doctrinam et sanctum eius evangelium, Qui dignatus est pro nobis rogare Patrem suum et nobis eius nomen manifestare dicens: Pater clarifica nomen tuum (Joa 12,28) et clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joa 17,1).
42 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joa 17,6); quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt et cognoverunt, quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
43 Ego pro eis rogo, non pro mundo.
44 sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt et omnia mea tua sunt (Joa 17,8-10).
45 Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut ipsi sint unum sicut et nos (Joa 17,11b).
46 Haec loquor in mundo, ut habeant gaudium in semetipsis.
47 Ego dedi eis sermonem tuum: et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
48 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Joa 17,13b-15).
49 Mirifica eos in veritate.
50 Sermo tuus veritas est.
51 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.
52 Et pro eis santifico meipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate.
53 Non pro eis rogo tantum, sed pro eis, qui credituri sunt ppropter verbum eorum in me (cfr. Joa 17,17-20), ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti (Joa 17,23).
54 Et notum faciam eis nomen tuum, ut dilectio qua dilexisti me, sit in ipsis et ego in ipsis (cfr. Joa 17,26).
55 Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint me-cum, ut videant claritatem tuam (Joa 17, 24) in regno tuo. Amen.