1 Quantum fuerint digna illa miranda stigmata s.p. Francisci veneratione, apparet ex quodam notabili miraculo in quodam conventu fratrum Predicatorum evidenter ostenso. 2 Erat enim in conventu illo quidam fr. Predicator, qui b. Franciscum ita cordialiter hoderat quod nec in pictura videre nec verbo audire nec corde credere poterat ipsum fuisse sacris Cristi stigmatibus insignitum. 3 Unde, cum dictus frater, conventualis ultra montes, in conventu predicto consisteret, in cuius refectorio depictus erat s. Franciscus cum sacris stigmatibus, infidelitate motus et odio, accessit occulte et cum cultello sacra stigmata de pictura s. patris abrasit, ita quod penitus nil parebant.
4 Sequenti autem die, cum idem frater sederet in mensa, respexit in s. Francisci ymaginem et vidit ibi stigmata, in locis unde abraserat, recentiora quam prima. 5 Et indignatus, cogitavit quod non perfecte primitus abrasisset; et observans horam, quando nullus adesset, quia qui male agit odit lucem (cfr. Ioa 3,20), accessit et secundo abrasit stigmata sancti, ita tamen quod non destruxit cementum picture substratum. 6 Tertia vero die, cum idem frater sederet in mensa, respexit ad ymaginem s. Francisci; et ecce vidit illa sacra stigmata tam pulcra et nova quod nunquam apparuerunt ita recentia. 7 Tunc idem frater, obtenebratus nequitia et perfidia incitatus, peccato secundo addidit tertium; et dixit in corde suo: “Per Deum! ego taliter stigmata ista delebo quod nunquam de cetero apparebunt!”. 8 Et, sicut solebat, observans tempus in quo hominum oculi non viderent; et, oblitus quod oculis Dei cuncta nuda sunt et aperta (cfr. Heb 4,13), cum impetu furioso tulit cultellum et effodit de pictura signa stigmatum, colorem effodiens et cementum.
9 Statim vero cum perfecit effodere, incepit sanguis vivus de ipsis effossionibus emanare, et faciem et manus et tunicam dicti fratris sanguis ille, impetuose prosiliens, cruentare. Ille vero territus quasi mortuus cecidit. 10 Sanguis ille fluebat per murum de illis sacris stigmatibus ab illo misero effossis ut rivus. Interim fratres predicti conventus ad illum iacentem quasi exanimen convenerunt et, advertentes de illius malitia, plurimum doluerunt. 11 Videntes insuper quod sanguis ille defluebat continue, obturaverunt illa foramina cum petiis et bombace, nec poterant sanguinis fluxum restringere. 12 Quapropter, timentes ne illud seculares perpenderent et exinde scandalum et vituperium sustinerent, cogitaverunt devote ad b. Franciscum recurrere. 13 Et prior cum omnibus de conventu, se expoliantes ante ymaginem s. Francisci et se disciplinantes et cum lacrimis exorantes, rogaverunt b. Franciscum quod offensam dicti fratris miseratus dimitteret et sanguinis illius fluxum restringere dignaretur.
14 Et statim propter humilitatem illorum fuit oratio exaudita; sanguis amplius non defluxit et stigmata Sancti ab omnibus veneranda in sua pulcritudine remanserunt. Frater vero predictus ex tunc factus est devotissimus s. patris; 15 et, ut testati sunt fratres de loco Alverne, ille frater ad montem Alverne causa devotionis accessit et de bombace illa cruentata secum detulit et fratribus illis dedit. 16 Venit insuper causa devotionis ad S. Mariam de Angelis, et omnia loca s. Francisci devotissime visitavit cum reverentia magna et lacrimis. 17 Nam ubicumque de factis vel rebus s. Francisci poterat invenire, in tam devotis lacrimis erumpebat quod faciebat etiam alios lacrimari.
18 Ipse etiam omnia predicta miracula coram multis fratribus Minoribus in Alverna et Assisii recitavit, sociis tamen suis absentibus, ne forte predicta in obprobrium sui Ordinis reputarent. 19 Factus est etiam dictus frater ob merita s. Francisci ita ad fratres eius benevolus quod, sicut aliquando illos videre non poterat, ita post in caritate Dei firmatus, ipsos fraterni amoris venerabatur affectu.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.