1 Cum s. fr. Egidius staret Perusii, domina Iacoba de Septemsoliis, nobilis Romana et devotissima fratrum, venerat videre eum.
Postea supervenit fr. Guardianus, de Ordine Minorum, valde spiritualis, ut aliquod bonum verbum ab eodem audiret. 2 Predictis ergo aliis fratribus astantibus, fr. Egidius dixit hoc verbum vulgariter: “Propter illud quod homo potest, venit ad illud quod non vult”.
3 Fr. vero Guardianus predictus, ut poneret in verbis fr. Egidium, dixit: “Miror, fr. Egidi, quomodo dicis quod homo propter illud quod potest, venit ad id quod non vult, cum homo nichil possit ex se. 4 Et hoc possum multiplici ratione probare. Primo, quia posse presupponit esse; unde talis est operatio rei, quale est esse eius, sicut ignis calefacit quia est calidus; sed homo ex se est nichil. 5 Unde apostolus: Qui putat se aliquid esse, cum nichil sit, ipse se seducit (cfr. Gal 6,3). Quod autem nichil est, nichil potest; ergo homo nichil potest. 6 Secundo probo sic quod homo nichil potest quia, si homo aliquid potest, aut est ratione anime tantum, aut ratione corporis tantum, aut ratione coniuncti. 7 Ratione anime tantum, certum est quod nichil potest; quia anima, exuta corpore, non potest mereri nec demereri. Ratione etiam corporis tantum, nichil potest; quia corpus sine anima est privatum vita et forma, et ideo nichil potest agere, quia omnis actus est a forma. 8 Ratione similiter coniuncti, homo nichil potest; quia, si aliquid posset, hoc esset ratione anime, que est forma eius; sed, sicut iam dictum est, si anima exuta corpore nichil potest, multo vero minus coniuncta corpori, nam quia corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sapo 9,15).
9 Et de hoc pono tibi exemplum, fr. Egidi: si asinus non potest ambulare sine honere, multo minus cum honere. Et ideo per hoc exemplum videtur quod anima minus possit operari aggravata corpore quam exuta; sed exuta nichil potest; ergo nec coniuncta”.
10 Et multa talia argumenta, plura quam predicta, numero duodecim fecit contra dictum fr. Egidii, ut poneret eum in verbis; de quibus argumentis fuerunt omnes qui aderant admirati.
11 Frater vero Egidius respondit: “Male dixisti, fr. Guardiane; dicas culpam tuam de omnibus!”. Fr. Guardianus subridens dixit culpam suam; et propterea fr. Egidius, videns quod non dixerat ex corde, ait: “Nichil valet ista culpa, fr. Guardiane; et quando culpa nichil valet, non remanet ad quid homo recuperet”.
12 Et hiis dictis ait iterum: “Scis cantare, fr. Guardiane? Or canta mecum!”. Et traxit fr. Egidius de manica sua unam cytharam de sagino, quam solent facere pueri; et incipiens a prima corda per verba ritimata, et procedendo per singulas cythare cordas, annullavit et falsificavit omnes duodecim rationes illius.
13 Et incipiens a prima, dixit: “Ego non loquor de esse hominis ante creationem, fr. Guardiane, quia verum est quod tunc nichil est et tunc nichil facere potest; sed loquor de esse hominis post creationem, cui Deus dedit liberum arbitrium per quod posset mereri bonis consentiendo et demereri dissentiendo. 14 Ideo male dixisti et fecisti michi fallaciam, fr. Guardiane; quia Paulus apostolus non loquitur de nichilo substantie nec de nichilo potentie sed de nichilo meritorum, sicut dicit alibi: Si caritatem non habuero, nichil sum (cfr. 1Cor 13,2). 15 Propterea ego non fui locutus de anima soluta aut de corpore mortuo sed de homine vivo, qui consentiendo gratie potest operari bona, et rebellando gratie operatur mala: quod nichil aliud est quam deficere a bono.
16 Quod autem allegasti, quod corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap 9,15), non dicit ibi Scriptura quod propter hoc auferat liberum arbitrium anime, quin possit operari bonum vel malum; sed vult dicere quod impeditur affectus et intellectus et etiam memoria anime circa corporalia occupata. 17 Unde sequitur ibidem: Et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitatione (Sap 9,15), quia non permittunt animam libere querere que sursum sunt, ubi Cristus est in dextera Dei sedens (cfr. Col 3,1), 18 eo quod acies potentiarum anime, propter occupationes multimodas et etiam corporis terreni molestias, multipliciter retardantur. Et ideo male dixisti, fr. Guardiane!”.
19 Et similiter adnullavit omnes alias rationes, ita quod fr. Guardianus dixit ex corde iterum suam culpam et confessus est quod creatura aliquid poterat. Et ait fr. Egidius: “Modo bene valet culpa!”. Et iterum ait: “Vis quod ostendam tibi clarius quod creatura aliquid potest?”.
20 Et ascendens super quamdam archam, clamavit voce terribili: “O dampnate, qui iaces in inferno!”. Et ipsemet respondit voce lugubri in persona dampnati quodam modo horrendo et tremendo, ita quod omnes exterruit: “Heu! Ve! Heu! Heu!” clamans et eiulans. 21 Et fr. Egidius: “Dicas, inquit, nobis quare ivisti ad infernum?”. Et respondit: “Quia mala que potui facere non vitavi et bona que potui operari dimisi”. 22 Et interrogans illum, dicebat: “Quid velles facere, si permitteretur tibi tempus penitentie, o dampnate captivelle?”. Et respondit in persona eius: “Totum mundum paulatim, paulatim, paulatim post me proiecerem, ut eternam penam evaderem, quia illud haberet finem; sed mea dampnatio permanet in eternum”.
23 Et vertens se ad fr. Guardianum dicebat: “Audis, fr. Guardiane, quod creatura aliquid potest?”. Post hec dixit fr. Guardiano: “Dicas michi utrum aque gutta, cadens in mare, imponat nomen suum mari an mare gutte?”. Et respondit quod tam substantia quam nomen gutte absorbetur et induit nomen maris. 24 Et hoc dicto, fr. Egidius coram omnibus illic astantibus fuit raptus. Intellexit enim quod natura humana, que respectu Dei est quasi gutta, absorpta fuit in mari magno, ymo infinito divinitatis in incarnatione D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).