1 Tempore quo vivebat fr. Egidius, fuit quidam magnus magister de Ordine Predicatorum, qui per multos annos passus est dubitationem maximam de virginitate Matris Cristi benedicti; nam videbatur sibi impossibile quod mater esset et virgo. 2 Verumtamen, tanquam vere fidelis, de tali sua dubitatione dolebat et cupiebat ab aliquo illuminato homine de tali dubio liberari. Et ideo, cum audisset quod fr. Egidius erat homo multum illuminatus a Deo, ita quod frequenter in mentis rapiebatur excessu, determinavit in corde suo ad ipsum accedere, confidens a dicto dubio per talem hominem divinum firmiter liberari.
3 Cum ergo veniret ad eum, fr. Egidius, adventum et propositum et pugnam illius presentiens in spiritu, antequam ille sibi quidquam diceret, obviavit ei et, tenens baculum in manu, percutiens terram, dixit: “O fr. Predicator, Virgo ante partum!”. 4 Et statim, ubi percussit cum baculo, ortum est pulcherrimum lilium. Et secundo percutiens terram, dixit: “O fr. Predicator, Virgo in partu!”. Et ortum est aliud. 5 Et tertio percutiendo similiter, dixit: “O fr. Predicator, Virgo post partum!”. Et confestim ortum est ibi tertium lilium. Et, hoc facto, aufugit.
6 Ille autem fr. Predicator illico liberatus est ab omni temptatione predicta, viso tam stupendo et novo miraculo; et cum didicisset illum fuisse fr. Egidium, tantam devotionem concepit ad ipsum quod tam eum quam Ordinem mirabiliter extollebat.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).