1 Quando b. Franciscus aliquot diebus ante mortem in palatio episcopi Assisinatis decumbebat infirmus, et cum aliquibus suis sociis frequenter quasdam Dei laudes ex devotione cantabat; et si ipse propter infirmitatem cantare non posset, imponebat sepe sociis ut cantarent.
2 Assisinates autem, timentes ne tam carum thesaurum contingeret extra Assisium possideri, faciebant a multis armatis die noctuque dictum palatium sollicite custodiri.
3 Viro autem sancto ibidem in infirmitate per dies plurimos decubante, quidam de sociis dixit eii “Pater, tu scis quod isti de civitate habent in te magnam fidem et te reputant sanctum virum; et ideo possunt cogitare quod si in te esset sanctitas, ut ab omnibus dicitur, deberes cogitare de morte, dum ita graviter infirmaris, et magis plangere quam cantare. 4 Nam iste cantus laudum quem hic facimus auditur a multis, quia palatium istud propter te custoditur a magna multitudine armatorum, ita forte quod ipsi haberent malum exemplum. 5 Unde credo quod bene faceremus si recederemus hinc et rediremus omnes ad S. Mariam de Angelis, quia non stamus bene hic inter seculares personas”.
6 Respondit s. Franciscus hoc sibi dicenti: “Carissime, tu scis quod iam sunt duo anni, dum staremus Fulginii, quod Dominus revelavit tibi terminum vite mee. 7 Revelavit insuper michi quod ad paucos dies, scilicet in ista infirmitate, dictus terminus finietur; et in ipsa revelatione fecit me Deus certum de remissione omnium peccatorum et de beatitudine paradisi. 8 Usque ad revelationem autem illam ego flevi de morte et de peccatis meis; sed postquam facta fuit michi ista revelatio, tanto repletus sum gaudio, amplius plorare non possum, sed semper in letitia maneo. 9 Et propterea ego canto et cantabo Deo, qui bona gratietribuit michi (cfr. Ps 12,6) et certum me fecit de bonis glorie paradisi. De recessu vero de loco isto bene assentio; sed paretis vos ad me deferendum, quia ego propter infirmitatem ambulare nequeo”.
10 Fratres ergo predicti ipsum in brachiis detulerunt et cum magna comitiva pergebant usque ad S. Mariam de Angelis. 11 Cum autem pervenissent ad hospitale quod est in itinere, interrogavit s. Franciscus si adhuc ibi esset, quia ipse, caligantibus oculis, ex penitentia et fletu preterito plene videre non poterat.
12 Cum didicisset ergo quod ad hospitale esset, fecit se poni in terram et dixit: “Vertatis me versus Assisium”. 13 Et stans in via, facie ad civitatem versa, benedixit illam multis benedictionibus, dicens: “Benedicta tu a Domino, quia per te multe anime salvabuntur, et in te multi servi Altissimi habitabunt, et de te multi eligentur ad regnum eternum”. Et hiis dictis, fecit se portari, ut prius.
14 Cum autem pervenisset ad S. Mariam et depositus esset in infirmaria, vocavit unum de sociis et dixit illi: “Carissime, Dominus revelavit michi quod in ista infirmitate usque ad talem diem moriar; et scis quod domina Iacoba de Septemsoliis, devota Ordinis nostri carissima, si mortem meam sciret et non interesset, valde inconsolabiliter tristaretur. 15 Ne ergo turbetur, significemus sibi quod, si vult me videre vivum, statim Assisium veniat”. Respondit ille: “Bene dicis, pater; quia, propter magnam devotionem quam ad te habet, esset valde inconveniens quod ipsa non esset in morte tua”.
16 Dixit ergo b. Franciscus: “Porta michi cartam et pennam, et scribe sibi sicut ego dicam tibi”. Et ille incepit scribere: “Domine Iacobe, serve Altissimi, fr. Franciscus, pauperculus Cristi, salutem et societatem Spiritus sancti in D. Ihesu Cristo. 17 Scias, carissima, quod michi Cristus benedictus per suam gratiam vite mee terminum futurum in proximo revelavit. Quapropter si vis invenire me vivum, visis litteris, ad S. Mariam de Angelis venire festina. 18 Nam si usque ad talem diem non veneris, me vivum invenire non poteris. Et porta tecum pannum cilicinum in quo corpus meum involvas, et ceram pro sepultura. 19 Rogo etiam quod portes michi de illis comestibilibus que michi consuevisti dare quando infirmabar Rome”.
20 Dum vero hec scriberentur, ostensum est in Spiritu sancto s. Francisco, quod domina Iacoba veniebat ad eum et secum ducens omnia predicta portabat. 21 Unde statim dixit scribenti: “Non scribas amplius, quia non oportet, et litteram ipsam reponas”. Et mirati sunt universi quare litteram non permittebat compleri.
22 Et ecce, facto modici temporis intervallo, domina Iacoba sonavit ad portam; ad quam cum ivisset portarius, invenit dictam dominam Iacobam, nobilissimam romanam, cum duobus filiis senatoribus et militum maxima comitiva, que veniebat ad s. Franciscum. 23 Et portabat secum omnia illa que s. Franciscus scribebat in littera. Revelaverat enim Deus ipsi domine Iacobe dum oraret Rome, tam mortem s. Francisci futuram in proximo, quam res illas quas postulabat in littera. 24 Portavit insuper tantam copiam cere quod, non solum ad sepulturam, sed etiam in missis et supra corpus sancti per multos dies omnibus copiosissime ministravit.
25 Quando vero dicta domina intravit ad s. Franciscum adhuc viventem, maximam consolationem ex visione mutua perceperunt. 26 Procidens autem illa ad illos pedes divinis caracteribus consignatos, tantam ibi accepit consolationem et gratiam et copiam lacrimarum, 27 quod, sicut Magdalena pedes Domini lacrimis lavit, et devotissime amplexando et geminando oscula circumquaque quasi alterius Cristi pedibus (cfr. Luc 7,44-45) fidelia labia imprimebat, ita quod fratres a pedibus sancti non potuerunt illam avellere.
28 Tandem vero ducta seorsum et interrogata quomodo sic venisset ordinate, respondit quod, cum Rome oraret in nocte, audivit vocem de celo dicentem: “Si vis s. Franciscum invenire viventem, statim absque mora vadas Assisium, 29 et porta tecum illa que infirmanti dare solebas et que erunt etiam necessaria sepulture”.
30 Domina vero Iacoba stetit donec s. Franciscus migravit et ad corpus eius mirabilem honorem exhibuit. Et post aliquale tempus ob devotionem sancti Assisium venit, 31 et ibidem in s. penitentia et virtuosa conversatione dies suos finiens, fecit se apud ecclesiam s. Francisci sepeliri. Amen.