1 Sanctissimus p.n. Franciscus, zelo fidei et fervore martirii incitatus, cum duodecim sanctissimis sociis suis ultra mare transivit, proponens recto tramite pergere ad Soldanum. 2 Cum ergo pervenisset ad quasdam paganorum partes, in quibus tam crudeles homines custodiebant itinera, quod nullus cristianus illic transiens poterat mortem evadere; Deo disponente, mortem quidem evaserunt. 3 Tamen capti et multipliciter afflicti et ligati durissime, ducti sunt ad Soldanum; in cuius conspectu s. Franciscus, a Spiritu sancto doctus, tam divine de s. fide catholica predicavit, quod per ignem hanc se obtulit probare.
4 Quod cernens, Soldanus magnam in ipso devotionem concepit tam pro constantia fidei quam pro contemptu mundi: qui nichil ab ipso recipere voluit, cum esset pauperrimus; quam etiam pro fervore martirii.
5 Et ex tunc eum libentissime audiebat, et rogavit quod ad ipsum frequenter accederet. 6 Et insuper s. Francisco et sociis liberaliter concessit quod, quocumque vellent, possent libere predicare. 7 Et dedit illis quoddam signaculum, quo viso a nemine ledebantur.
8 Habita hac igitur liberali licentia, s. Franciscus illos suos electos socios binos hinc inde transmisit in diversis partibus paganorum; 9 inter quos elegit ipse cum suo socio partem unam. Qui cum ad quoddam hospitium pervenisset, ubi erat sibi pro quiete necessarium commorari, invenit ibidem quamdam mulierem, speciosam quidem quantum ad faciem, sed mente turpissimam, que s. Franciscum de actu nequissimo requisivit.
10 Qui ait illi: “Accepto quod dicis”.“Eamus ergo et lectum paremus”, dixit illa. 11 S. vero Franciscus ait: “Venias mecum, et ego ostendam tibi lectum pulcherrimum”. Et duxit illam ad maximum ignem, qui tunc in illa domo fiebat. 12 Et in fervore spiritus se expolians, se in lare illo ignito nudum tanquam in lecto locavit; et vocans illam, dicebat: “Expolia te et festina frui hoc lecto splendido ac florido et mirando, quia hic oportet te esse, si vis obedire michi!” 13 Ille autem ignis nichil s. Franeiscum lesit, sed super larem illum ardenter ignitum quasi super flores facie ylari decubabat.
14 Illa vero mulier, tam miranda cernens et stupens, non solum a stercore peccati sed etiam a tenebris infidelitatis conversa est ad D. Ihesum Cristum, et effecta est tam mirande sanctitatis et gratie quod, iuvantibus meritis s. patris, multas animas Domino in illis partibus acquisivit.
15 Videns autem s. Franciscus quod fructum ibidem facere non valebat, Domino sibi revelante, disposuit, recongregatis sociis, redire ad partes fidelium; et rediens ad Soldanum, de suo reditu propositum indicavit. 16 Soldanus vero dixit: “Fr. Francisce, ego libenter ad fidem Cristi converterer, sed timeo modo facere, quia isti me et te cum tuis sociis statim occiderent, si sentirent. 17 Cum adhuc possis multum proficere et ego quedam magna negotia pro salute anime habeam expedire, nollem libenter mortem meam et tuam ita inopinatam inducere; sed indica michi modum quo salver, et ego sum paratus in omnibus obedire”.
18 Dixit ei s. Franciscus: “Domine, ego quidem modo recedam; sed postquam ad partes meas rediero et ad celum, Domino vocante, transiero, post mortem meam secundum dispositionem divinam mittam tibi duos de fratribus meis, a quibus baptismum recipies et salvus eris, sicut michi revelavit D. Ihesus Cristus. 19 Tu autem interim ab omni negotio te dissolve, ut, cum gratia Dei venerit, inveniat te fide et devotione paratum”. Cui Soldanus gaudenter assentiens, fideliter obedivit. Sanctus autem Franciscus, valefaciens ei, rediit ad partes fidelium cum illo sanctorum sociorum venerando collegio.
20 Post aliquot vero annos predictus Soldanus infirmatus est; et expectans Sancti promissum, qui iam ad vitam beatam migraverat, posuit exploratores in portarum exitibus, ut, si quando duo fratres in s. Francisci habitu apparerent, ipsos ad eum festine traducerent. 21 In illo autem tempore apparuit b. Franciscus duobus suis fratribus, et precepit illis ut sine mora pergerent ad Soldanum et eius salutem, sicut ei promiserat, sollicite procurarent. 22 Qui perfecerunt devote mandatum; et mare transeuntes, ad dictum Soldanum per exploratores predictos adducti sunt.
23 Quos ut vidit, Soldanus gavisus est gaudio magno valde (cfr. Mat 2,10), dicens: “Nunc scio vere quia misit Dominus (cfr. Act 12,11) servos suos; quia, sicut s. Franciscus promisit, Domino revelante, ita michi servavit pro salute mea sollicite transmittendo”. 24 Recipiens Soldanus a dictis fratribus fidei documenta et s. baptisma, in ipsa infirmitate regeneratus, in Domino migravit ad gaudia sempiterna, et salva facta est anima eius meritis s. patris.
Ad laudem et gloriam Domini.