41.
1 Tanta beati Francisci mentem divini amoris dulcedo repleverat, ut in omnibus opera Creatoris miranda considerans, maxima etiam erga cunctas afflueret pietatis teneritudine creaturas.
2 Inter alias tamen illas praecipue diligebat, quas, ut puta oviculas, simplicioris et mansuetioris naturae videbat, quarum etiam nominibus Christum ob aliquam similitudinem figurari in Scripturis audierat.
3 Nam tempore quodam per Marchiam Anconae cum fratre Paulo, quem ibidem ministrum constituerat (cfr. Act 26,16), transiens, quemdam hircorum et caprarum vidit in pascuis non modicum gregem, et unicam inter omnes iam dicti gregis pecudes oviculam depascentem.
4 Ad cuius intuitum graviter ingemiscens, dixit ad fratrem: “Nonne vides hanc solam oviculam inter hircos et capras simpliciter ambulantem?
5 Sic utique Dominus noster Iesus Christus innocens, mansuetus et humilis inter scribas et pharisaeos et sacerdotum principes ambulavit.
6 Solvamus ergo, fili carissime, pretium, et educamus illam de medio (cfr. Ps 135,11) gregis caprarum”.
42.
1 Cumque nihil aliud praeterquam viles tunicas habentes de ove redimenda solliciti starent, ecce quidam mercator transiens se ad hoc voluntarius obtulit, pretioque soluto ipsam ovem sancto viro reliquit.
2 Qui gaudens illam secum in civitatem quae dicitur Auximum, quo tendebat, adduxit, et ad eiusdem loci episcopum hospitandi gratia declinavit.
3 Miranti igitur primum episcopo quare sic oviculam duceret, longam de illa parabolam coepit retexere, donec et ipse episcopus Altissimo gratias ageret, non modicum de tanta hominis Dei compunctus simplici puritate.
4 Sequenti autem die per quoddam claustrum Dominarum apud Sanctum Severinum vir Dei transitum fecit, ubi eisdem Christi famulabus oviculam commendavit;
5 quam illae ob sancti reverentiam devotissime suscipientes, diligenter eam longo tempore nutrierunt, donec tunicam de ipsius tandem lana texentes, illam beato viro munus acceptissimum de fratre ovicula transmiserunt.
43.
1 Alio quoque tempore per eamdem Marchiam, iam dicto fratre comite, transiens, invenit in itinere quemdam virum, qui duos in humeris portabat agniculos ad vendendum.
2 Quos ut pius pater balantes audivit, commota sunt ex intimis viscera eius (cfr. 3Re 3,26) et accedens benigne eos veluti mater plorantes filios attrectavit.
3 Dixit autem ad virum: “Quare fratres meos agniculos sic ligatos et suspensos excrucias?”.
4 Qui cum respondisset quod eos ad forum pretii necessitate deferret, quaerentique quid de illis postea fieret vir eos mactandos assereret, ait sanctus:
5 “Absit ut hoc fiat! Quin potius mantellum hunc, quo contegor, accipe, et fratres meos agniculos mihi relinque!”.
6 Acquievit voluntarius homo ille;
7 multo enim maioris pretii erat mantellus, quem vir Dei frigoris necessitate compulsus a quodam fideli mutuaverat ipsa die.
8 Igitur acceptis agniculis, quid de ipsis ageret sollicitus exstitit;
9 tandem cum socio fratre deliberans, gubernandos eidem viro commisit, et ne vel eos venderet ullo tempore laederetve districte praecepit.
44.
1 Non solum autem huiusmodi bestiis et dignioribus creaturis, sed et aliis vilibus et minimis simili affectu compassionis adhaesit.
2 Nam quia de Salvatore legitur: Ego sum vermis et non homo (Ps 21,7), vermiculos etiam, ne contererentur multoties de via legebat;
3 sed et apibus, ne deficerent, forte vinum vel mel in hieme ministrabat.
4 Diligenter enim, non tam illarum, quam et aliarum creaturarum efficaciam attendebat, et quidquid admirationis, delectamenti seu cuiuscumque valoris in unaquaque perpendere poterat, id totum in omnium Factoris gloriam regerebat.
5 Quid putas, in sole, luna firmamentoque et stellis; quid in elementis et eorum effectibus sive ornatibus; quid, inquam, in omnibus omnium Creatoris potentiam, sapientiam bonitatemque contemplans, verae cognitionis, dulcedinis hausit et gratiae?
6 Utique quempiam mortalium non arbitror hoc posse verbis exprimere.
7 Et quoniam ad unum principium omnia retorquebat, propter hoc omnia fraterno nomine nuncupabat, omnia ad unius Conditoris laudem continuus ipse in laudibus invitabat.
8 Ipse vero, nomen Domini nominans (cfr. 2Tim 2,19), totus supra hominis intellectum afficiebatur, totus in iubilo, totusque alterius saeculi videbatur.
9 Propterea et tantam nomini Salvatoris reverentiam exhibebat, quod et qualecumque scriptum inveniret inhoneste locatum, reverenter illud recolligens, in loco reponebat honesto,
10 ne forte verba divina vel nomina, vel etiam litterae quibus illa scribuntur, continerentur in illo.
45.
1 Quanto autem, putas, erga pauperes homines compassionis ardore fervebat, qui tanta non solum ad animalia bruta, verum etiam ad insensibiles et infimas affluebat pietatis dulcedine creaturas?
2 Nam hic vere pauperum patriarcha omnium pauperrimus esse desiderans, etsi supra vilem tunicam nihil possessionis appeteret, noluit tamen in hac unica necessitate parcere sibi ipsi, quin et illam pluries indigenti cuiquam promptissime cuperet impertiri.
3 Vestes quoque diversas a divitibus in hieme postulabat, quas, illis libentissime dantibus, ita ut nec ad restitutionem teneretur, accipiens, eas egenis, quos prius habere contingeret obvios, in frigore porrigebat.
4 Gravissimum erat illi, si alicui pauperum verbo vel facto perciperet quidquam molestiae fieri.
5 Audiens enim tempore quodam unum e fratribus pauperi cuidam huiusmodi verbum invectionis inferre: “Vide ne forsitan falso simules paupertatem!”,
6 durius increpatum fecit coram eodem paupere nudum procidere et, pedibus eius deosculatis humiliter ab ipso vendam postulare.
7 Ait enim: “Qui pauperi maledicit, Christo facit injuriam, cuius nobile signum gerit, qui voluntarie pauperem pro nobis in hoc mundo se fecit”.
8 Ipse quoque, etsi minimum quid haberet corporalium virium, humeros tamen proprios saepius ad sublevanda supposuit onera pauperum.
9 Quorum etiam pio zelo multa alia faciebat frequentius in hunc modum, quae, nisi brevitati studeremus, scribere non fuisset indignum.