158
1 Consolabatur autem plurimum in visitationibus Dei (Cfr. 1Pet 5,6), quibus reddebatur securus religionis suae fundamenta semper inconcussa manere.
2 Cui etiam promittebatur in pereuntium numero indubitata substitutio electorum.
3 Cum enim turbaretur malis exemplis et se orationi semel conferret turbatum, hanc invectivam reportavit a Domino: “Cur tu, homuncio, conturbaris?
4 An ego te super religionem meam sic pastorem constitui, ut me principalem nescias esse patronum?
5 Hominem simplicem ad hoc te constitui, ut quae in te fecero, caeteris imitanda, sequantur qui sequi voluerint.
6 Ego vocavi, servabo et pascam (cfr. Is 48,15; Apoc 10,30), et in aliorum reparandum excidium alios subrogabo, ita ut si natus non fuerit (cfr. Mat 26,24), faciam ipsum nasci.
7 Non ergo turberis, sed tuam operare salutem (cfr. Phip 2,12), quoniam etsi ad numerum trium religio venerit, inconcussa semper meo munere permanebit”.
8 Ex tunc maximum imperfectorum turbam unius sancti virtute superari dicebat, quia radio lucis unius innumerae tenebrae delitescunt.