1 In diebus illis visitavit eum in eodem palatio quidam medicus de Aretio, nomine Bonus Johannes, qui erat valde familiaris beato Francisco; et interrogavit eum beatus Franciscus, dicens: “Quid tibi videtur, Finiate, de hac mea infirmitate hydropisis?”. 2 Non enim voluit eum vocare proprio nomine, quia nunquam volebat aliquem nominare qui vocaretur bonus propter reverentiam Domini qui dixit: Nemo bonus nisi solus Deus (Luc 18,19). 3 Similiter nec patrem, nec magistrum volebat, aliquem vocare vel in litteris suis scribere, propter reverentiam Domini qui dixit: Et patrem nolite vocare vobis super terram, nec vocemini magistri (Mat 23,9.10), etc.
4 Et ait illi medicus: “Frater, bene tibi erit per gratiam Dei”. — Iterum dixit ei beatus Franciscus: “Dic mihi veritatem. Quid tibi videtur? 5 Noli timere, quoniam per gratiam Dei non sum corculus ut mortem timeam; nam, cooperante gratia Spiritus sancti, ita sum unitus cum Domino meo quod de morte et vita (cfr. Phip 1,20) aequaliter sum contentus”.
6 Dixit ergo ei medicus manifeste: “Pater, secundum physicam nostram infirmitas tua est incurabilis, et credo quod aut in fine mensis septembris aut quarto nonas octobris morieris”.
7 Tunc beatus Franciscus jacens in lecto cum maxima devotione et reverentia expandit manus ad Dominum, et cum magna laetitia mentis et corporis dixit: “Bene veniat soror mea mors!”.