1 Jam pater sanctissimus tam per Spiritum sanctum quam per medicorum sententiam de morte proxima certificatus, dum adhuc esset in dicto palatio et sentiret se continue magis gravari ac viribus corporis destitui, 2 fecit se portari in lecto ad Sanctam Mariam de Portiuncula, ut ibi corporis vitam finiret ubi lumen et vitam animae inceperat experiri.
3 Cum autem qui portabant ipsum venissent ad Hospitale, quod est in medio viae per quem itur de Assisio ad Sanctam Mariam, dixit portantibus ut ponerent lectum in terra; 4 et quia, propter longam et maximam infirmitatem oculorum, jam quasi videre non poterat fecit verti lectum ut teneret faciem versus civitatem Assisii.
5 Et erigens se parum in lecto benedixit eidem civitati dicens: “Domine, sicut haec civitas antiquitus, ut credo, fuit locus et habitatio hominum iniquorum, sic video quod propter abundantem misericordiam tuam tempore quo tibi placuit, in ipsa multitudinem miserationum tuarum (cfr. Ps 50,3) singulariter ostendisti; 6 et propter solam bonitatem tuam elegisti eam tibi, ut esset locus et habitatio illorum qui te in veritate cognoscerent et darent gloriam nomini (cfr. Ps 28,2; 113,9) sancto tuo, 7 et odorem bonae famae, sanctae vitae, verissimae doctrinae atque perfectionis evangelicae praeberent omni populo christiano. 8 Rogo ergo te, Domine Jesu Christe, pater misericordiarum, ut non consideres ingratitudinem nostram, sed recordare semper tuae abundantissimae pietatis quam ostendisti in ea, ut semper sit locus et habitatio illorum qui te vere agnoscant et glorificent nomen tuum benedictumet gloriosissimum in saecula saeculorum. Amen (cfr. 2Cor 11,31; Rom 1,25; Phip 4,20)”.
9 Et iis dictis portatus est ad Sanctam Mariam ubi completis XL annis aetatis suae et expletis XX annis perfectae paenitentiae, 10 anno Domini M° CC° XXVI IV° nonas octobris, migravit ad Dominum Jesum Christum quem toto corde, tota mente, tota anima (cfr. Mat 22,37), totis viribus, ardentissimo desiderio atque plenissimo affectu dilexit, 11 ipsum perfectissime sequens, post ipsum velocissime currens et tandem ad ipsum gloriosissime perveniens, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
12 Explicit Speculum Perfectionis status fratris Minoris, in quo scilicet vocationis et professionis suae perfectionem potest sufficientissime speculari. 13 Omnis laus, et gloria, sit Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Alleluia! Alleluia! Alleluia! 14 Honor et gratiarum actio gloriosissimae Virgini Mariae. Alleluia! Alleluia! Magnificentia et exaltatio beatissimo servo suo Francisco Alleluia! Amen.