1 Quaedam mulier paupercula de Machilone venit Reate, propter infirmitatem oculorum; cum autem venisset medicus ad beatum Franciscum, dixit ei: “Frater, quaedam mulier, infirma oculis, venit ad me; quae tantum est pauper quod oportet me dare sibi expensas”.
2 Quo audito, statim pietate motus est super eam (cfr. Luc 7,13), et advocans unum de fratribus qui erat ejus guardianus, dixit ei: “Frater guardiane, oportet nos reddere alienum”. 3 Qui ait: “Quid est istud alienum, frater?”. — At ille dixit: “Istum mantellum, quemaccepimus mutuo (cfr. Luc 6,34) ab illa muliere paupercula et infirma, oportet nos reddere sibi”. — Et ait illi guardianus ejus: “Frater, quod tibi melius videtur hoc facias”.
4 Tunc beatus Franciscus cum hilaritate vocavit quemdam spiritualem hominem familiarem sibi, et dixit ei: “Tolle hunc mantellum et XII panes cum eo, et vade ad illam mulierem pauperculam infirmam oculis quam tibi ostendet medicus, 5 et dic ei: “Pauper homo cui accommodasti hunc mantellum gratias tibi refert de mutuatione mantelli; tolle quod tuum est (cfr. Mat 20,14)”.
6 Ivit ergo ille et dixit mulieri omnia quae dixerat ei beatus Franciscus. Illa vero putans sibi illudi, cum timore et verecundia dixit ei: “Dimitte me in pace (cfr. 1Re 20,13); nescio enim quid dicis (cfr. Mat 26,70)”. 7 Ille autem posuit mantellum et XII panes in manibus ejus. Ipsa vero considerans quod in veritate hoc diceret, cum timore et reverentia accepit ea, gaudens et laudans Dominum. 8 Et timens ne sibi auferretur, surrexit nocte occulte, et ad domum suam cum laetitia est reversa. Beatus autem Franciscus jam ordinaverat cum guardiano ut quotidie, dum ibi maneret, daret illi expensas.
9 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) eotestimonium perhibemus de (cfr. Ioa 21,24) ipso quod tantae caritatis erat et pietatis infirmis et senis, non solum erga fratres suos sed etiam erga alios pauperes sanos et infirmos, 10 quod necessaria sui corporis quae fratres aliquando cum magna sollicitudine et labore acquirebant, prius nobis blandiens, ne inde turbaremur, cum multa laetitia interiori et exteriori dabat ipsis pauperibus, subtrahendo ea sibi, etiam si ei valde necessaria erant.
11 Et propter hoc generalis minister et guardianus ejus praeceperant ei ut nulli fratri tunicam suam daret sine eorum licentia. 12 Nam fratres propter devotionem aliquando petebant sibi tunicam, et ipse statim dabat eis; aliquando autem dividebat eam, et partem dabat et partem sibi retinebat, quia non portabat nisi unam tunicam.