1 Beatus itaque pater raro per obedientiam praecipiendum esse censebat, nec primo fulminandum esse jaculum, quod debet esse extremum: “Ad ensem, inquit, non cito manus mittenda est”. 2 Eum autem qui praecepto obedientiae non festinanter obedit, dicebat nec Deum timere nec hominem revereri (cfr. Luc 18,2-4), dum, scilicet, non habet causam necessariam retardandi. 3 Nil verius istis; nam auctoritas imperandi in temerario praeceptore, quid est aliud quam gladius in manu furiosi? Quid vero desperatius est quam religiosus neglector obedientiae et contemptor?