1 Perfectus zelator observantiae sancti evangelii, beatus Franciscus, communem professionem regulae nostrae, quae non est aliud quam perfecta evangelii observantia, ardentissime zelabat, 2 et eos qui sunt et erunt veri zelatores ipsius singulari benedictione donavit.
3 Hanc enim professionem nostram suis imitatoribus dicebat esse librum vitae (cfr. Sir 24,32; Apoc 3,5; 21,27), spem salutis (cfr. 1The 5,8), arrham gloriae, medullam evangelii, viam crucis, statum perfectionis, clavem paradisi et pactum aeterni foederis (cfr. Gen 16,13). 4 Hanc volebat haberi ab omnibus, sciri ab omnibus; et volebat fratres, in collocutionibus contra taedium, de ipsa saepe conferre, et in memoriam praestiti juramenti cum intertori homine (cfr. Rom 7,22; Eph 3,16) de ipsa saepius fabulari.
5 Docuit etiam semper eam prae oculis portari in commonitionem et memoriam vitae agendae et debitae observantiae regularis; et, quod plus est, voluit et docuit fratres debere mori cum ipsa.