1 Beatissimus pater, transformatus quodam modo in sanctos fratres per ardorem amoris et fervorem zeli quem habebat ad perfectionem eorum, saepe cogitabat intra se quibus conditionibus et virtutibus oporteret esse ornatum bonum fratrem Minorem.
2 Et dicebat quod ille esset bonus frater Minor qui haberet vitam et conditiones istorum sanctorum fratrum: 3 videlicet fidem fratris Bernardi, quam perfectissime habuit cum amore paupertatis; 4 simplicitatem et puritatem fratris Leonis, qui vere fuit sanctissimae puritatis; 5 curialitatem fratris Angeli, qui fuit primus miles qui venit ad ordinem, et fuit omni curialitate et benignitate ornatus; 6 gratiosum aspectum et sensum naturalem cum pulchro et devoto eloquio fratris Massei; 7 mentem elevatam in contemplatione quam frater Aegidius habuit usque ad summam perfectionem; 8 virtuosam et continuam orationem fratris Rufini, qui sine intermissione semper orabat: etiam dormiendo vel aliquid operando semper erat cum Domino mens ipsius; 9 patientiam fratris Juniperi, qui usque ad perfectum statum patientiae pervenit, propter perfectam veritatem propriae vilitatis quam continue prae oculis habebat, et summum desiderium imitandi Christum per viam crucis; 10 fortitudinem corporalem, et spiritualem fratris Johannis de Laudibus, qui tempore illo fuit fortis corpore super omnes homines; 11 caritatem fratris Rogerii, cujus tota vita et conversatio erat in fervore caritatis; 12 et sollicitudinem fratris Lucidi qui fuit maximae sollicitudinis, et nolebat quasi per mensem stare in loco, 13 sed quando placebat sibi stare in aliquo loco, statim recedebat inde et dicebat: “Non habemus hic (cfr. Heb 13,14) mansionem sed in caelo”.