1 Tantus erat fervor amoris et compassionis beati Francisci ad dolores et passionem Christi, et in tantum se quotidie pro ipsa passione interius et exterius affligebat quod de propriis infirmitatibus non curabat. 2 Unde cum per longum tempus usque ad diem mortis suae fuisset passus infirmitates stomachi et hepatis et splenis, 3 atque a tempore quo rediit de ultra mare habuisset continue dolores maximos oculorum, noluit tamen inde habere unquam sollicitudinem ut faceret se curari.
4 Unde videns dominus Ostiensis quod ita esset et fuisset semper corpori suo austerus, et maxime quia lumen oculorum jam coeperat perdere, quia nolebat se facere curari, 5 admonuit eum cum magna pietate et compassione, dicens: “Frater, non bene facis quia non facis te curari, cum vita et sanitas tua sit utilis valde fratribus et saecularibus et toti Ecclesiae. 6 Nam si fratribus tuis infirmis compateris et semper fuisti illis pius et misericors, in tanta necessitate tua non debes tibi esse crudelis: unde praecipio tibi ut te curari facias et juvari”.
7 Ipse namque pater sanctissimus quod erat carni amarum semper pro dulci sumebat, quia de humilitate et vestigiis Filii Dei continue immensam dulcedinem attrahebat.