.
1 Gratia caelestis vernam comitatur euntem;
Infinita tamen patitur, quibus ipsa gravari,
Etsi non frangi, tua, Iob, patientia posset.
Factus enim quasi scurra vagus, cui mansio nusquam
5 Certa datur, pauper et egens, neglectus et algens,
Fessus et esuriens, aliis gravis et sibi vilis,
Natali patrioque solo peregrinus et exsul
Fertur, ut in patria meliore domesticus esset
Et civis certaque domo requiescere possit.
10 Deque tot adversis aliquot referenda videntur.
Tempore brumali, quando producere noctes,
Abreviare dies solet obliquatio solis,
Et, quae mille fuit distincta coloribus, uno
Terra colore nitet, dum nudam nix quasi lana
15 Vestit eam, glaciesque quasi crystallus adornat;
Quando viatores gaudent candore viarum,
Limes ubique merus, nusquam pes humefit, omnes
Densat aquas aquilo, calor acquisitus eundo
Temperat hibernum frigus, frigusque calorem;
20 Per nemus incedens Franciscus pectore toto
Gaudet et exsultat: movet exsultatio cantum.
Delectatur enim, reminiscens quod sit iniquo
Exemptus patris arbitrio lucrisque dolosis,
Quod Christo servus iam perviet et sibi liber
25 Quod nudus ferale ferat quasi mulcebre frigus.
Nam quis tam rigidus, mutatum quin aliquando
A peiore statu se gaudeat ad meliorem?
Inde resultandi tot agens in pectore causas,
Franciscus lingua Francorum psallere coepit.
30 Silva sonum geminans latronum perculit aures;
Exsiliunt inopemque vident; spes excidit, et se
Illusos reputant indignanterque requirunt:
“Tu quis es?”. Ille refert: “Christi sum praeco; quid ad vos? ». Praeturbata levi flagrat iracundia vento,
35 Iniciuntque manus in eum nil tale timentem.
Proh! furum feritas, coram quibus ipse nec insons
Nec vacuus cantare potest impune viator!
Immo luit graviter, plenum nive trusus in antrum,
Quod vacuus cecinit. Quid si cecinisset onustus?
40 In nive Franciscus iacet, illuduntque latrones:
“Ecce, tuus lectus; iaceas ibi, rustice Christi
Praeco: tuum meruit ea lectisternia carmen”.
Ille nihil contra; sed, eis abeuntibus, exit
Speluncam tumulumque nivis, quo pene sepultus
45 Crine tenus latuit. Sed quem divina tuendum
Assumpsit pietas, in eum non proficit hostis;
Excutiensque nives, quibus omni parte globatis
Et vestes omnes et barba comaeque rigebant,
Gaudet se furum sic evasisse furorem;
50 Amissamque viam repetens et carmem omissum,
Laude Creatoris sinuosa repercutit antra,
Et Christi resonare docet mysteria silvas.
Sic ubi cantando nemoris pervenit ad oram,
Inde monasterium modico discrimine distans
55 Intrat et hospitii petit assequiturque quietem.
Dumque quies motus relevat nocturna diurnos,
Humidior ventus aperitivusque pororum
Nudat humi faciem, lateque liquefacit auster
Compactas aquilone nives glaciemque resolvit.
60 Undique torrentes abeunt, totosque per agros
Exspatiantur aquae, quas et nivis et glaciei
Congeries liquefacta parit; collisa trahuntur
Saxa, trabesque natant avulsaque robora silvis.
Terra negat gressus humecta medullitus, omnis
65 Limes fit limus, omnis via devia, pontes
Occulit effluxus aut obruit impetus undae.
Nec subito tales cessant excurrere rivi:
Successivus enim stipata liquefacit actus
Corpora: sed sicut liquefiunt, sic et ab ipsis
70 Eliciuntur aquae. Non ergo repente resedit,
Immo diu talis replet exundantia terras.
Quid Franciscus agat, quem veste ciboque carentem
Nec monachi remanere sinunt, nec tempus abire?
Articulos utrobique graves fert eius egestas:
75 Adversantur enim rigor hospitis et furor aurae.
Dirior est hospes, sed durior ingruit aura;
Inde prior claustri quasi dissimulare coactus
Indignum patitur, patitur tamen ut, miser hospes
Interceptus aquis cum nusquam possit abire,
80 Operiatur ibi, donec pertranseat unda.
Dum sic Franciscus cogente perendinat austro,
Debile cilicium, quod longa retexuit aetas,
Decidit in partes nec filis fila cohaerent.
Sindone contentus residet quasi lusor ad ignem;
85 Dumque fovet ventrem, tergum gelat, et viceversa,
Afflictusque fame gravius quam frigore, panem
Appositum decies uno consumeret esu.
De brodio non est sibi spes, ubi condiat offas;
Nam consuevit eo potius devotio fratrum
90 Impinguaré sues: humanaque quomodo vestis
Donaretur ei, cui porci coena negatur?
Omne genus culpae monachus committit avarus:
Relligionis enim districtae quando professor
Vergit in accidiam, nihil est quod abhorreat; omne
95 Attentat facinus, postquam deliquit in uno.
Tuta creaturae datur excellentia nulli:
Sed quae nobilior, quanto declinat ab alto
Plus horroris habet. Naturae gloria quondam
Lucifer angelicae, nunc est quem monstra perhorrent;
100 Et rebus qui praefuerat mortalibus Adam,
Quando mori meruit, meruit turpissimus esse,
Sicut adhuc perhibet humani funeris horror.
A simili monachus, quem sacra professio membris
Praetulit Ecclesiae, cum vergit ad infima, tanto
105 Pravior est aliis, quo rectior esse tenetur.
Postquam nix austri solisque soluta vapore
In rivos abiens glaciesque fatiscere coepit,
Et Franciscus aquae crementa residere vidit,
Arripiens iter, immo fugam, quasi dama cruenta
110 Fertur, non curans quo vadat, dummodo vadat.
Non adeo laeti fugerunt de synagoga
Paulus Hebraeorum, de carcere Petrus Herodis;
Seque magisterio patris manibusque latronum
Non adeo nuper fuerat gavisus ademptum;
115 Nec falsos leviore fugit conamine fratres,
Quam vel Lotophagos vel inhospita monstra Cyclopes,
Vel cantus olim Sirenum fugit Ulixes.
Cumque monasterio modicum speraret abesse,
EugubIum nudus veniens, amicitur amici
120 Veste nova veteris, quo possit honestius ire
Commodiusque pati quodcumque minabitur aura.
Passus egestates pro Christi nominee tantas,
Semper et assidue vultu persistit eodem,
Quanto pauperior extra, robustior intus.
125 Primaque dilatat eius patientia famam,
Intuitu cutus primum committitur illi
Cura leprosorum, quos sollicitudine tanta
Nemo procuravit, et quorum tecta videre
Vix tulerat quamcumque procul distantia; sternit
130 Lectos, extergit saniem, fricat ulcera, tangit
Ora lavatque pedes, corrosa putredine membra
Palpat et affectus refugos insistere cogit.
Neve sacri lateat quanto flagrarit amoris
Igne, viam carpens oecurrit forte leproso,
135 Leprosumque notans accedit, et oscula, sese
Fortior, infigit semesis cancere labris.
Nec solum circa leprosos sedulus, immo
Circa mendicos omnes pietate profusus,
Dapsilitate sua ne quem permittat egere.
140 Ex ipsis, licet exiguis, quae possidet, omnis
Ieiunus, sitiens, nudus, res impetrat; omnis
Desolatus, egens, profugus bona suscipit; omnis
Pupillus, viduas, fluitans suffragia sentit:
Nam ieiunorum sicut dapifer, sitientum
145 Sicut pincerna, nudorum sicut amictus,
Desolatorum sicut solamen, egentum
Sicut divitiae, profugorum sicut asylum,
Et pupillorum sicut pater, et viduarum
Sicut sponsus erat generaliter, et fluitantum
160 Sicut prosperitas, faciens satis unus ad omnes
Ultra quam posset se dilatare facultas.
Sed praeter morem, pariente recentia casu,
Accidit ut cuidam semel exprobraret egeno;
Deinde recordantem pro quanti nomine Regis,
155 Quam supplex mendicus eum, quam parva rogasset
Munera, poenituit non indulsisse roganti;
Neve malum vitii generare frequentia posset,
Hoc in corde suo posuit semperque premendum
Vovit, ut ulterius se quid dare posset habentem
160 Nemo repulsandus peteret pro nomine Christi.
Hoc nusquam patitur a corde recedere votum,
Et manus imperio non ausa resistere cordis
Affectus scriptos in mente sigillat in actu.
Sic hominem iustum disciplinaeque capacem
165 Provehit oppositis divina vocatio causis.
Iustus namque suo defectu proficit; audens
Labi, contemnens excedere, fit sceleratus:
Mox ubi conteritur, temerarius ausus ad usum,
Lapsus ad ascensum, contemptus ad agnitionem,
170 Excessus facit ad meritum, scelus ad pietatem.
Sic in Francisco sese contraria causant,
Cuius, ut Antaei, virtus geminata cadendo
Tunc melius pugnat cum iam superata videtur;
Exemploque sui docuit Franciscus, ut omnem
175 Abiciant lapsum, quoscumque redarguit unus.
Interea cellam praedictam, quae fugituro
Mundum Francisco concessit prima penatem,
Iam perstare diu nec conversantis egestas
Plurima, nec rerum demolitiva vetustas,
180 Nec fundatoris permittit inertia primi.
Fundamenta labant humecta perennibus imbris
Fluxibus ex tecto, muri compage soluta
In partes abeunt, tecti pars pendet in alto,
Pars in humum prostrata iacet; subitoque perire
185 Horret et ex toto proponit abire sacerdos.
Cuius ne fuerit Franciscus inutilis hospes,
Et non complendo promissum fecerit ipse
Irrita verba sui, reminiscens aeris adempti
Quod dederat, primum complere satisfacit id quod
190 Primum proposuit, dictamque revisere cellam,
Quae labens et egens veterana iacebat et ima;
Sed veniens firmat labentem, ditat egentem
Franciscus, renovat veteranam, sublevat imam.
Hic locus est, in quo Dominarum fulget honestas
195 Hic viduae cum virginibus laudabile gaudent
Obsequium praestare Deo, quas nomine Clara,
Clarior effigie, clarissima moribus, ut fax
Scintillas, ut stella faces, ut Cynthia stellas,
Laude praeit, meritis excellit, schemate vincit.
200 Luce tamen varia resplendet laus aliarum,
Quas et debilitas sexus et inertia sensus
Et generis mundanat apex et gratia formae;
Sed nec debilitas fortes, nec inertia doctas
Esse vetat, nec apex humiles, nec forma pudicas.
205 Tales de mundo Dominus mediante vocavit
Francisco, sexu fragiles, sed pectore fortes,
Sensu serpentes, sed simplicitate columbas,
Sese indicibus hyssopos, sed origine cedros,
Partim formosas, sed ab omni parte pudicas.
210 Sicubi propositum Franciscus fine beato
Consummavit, opus templumque quod egerat intus
Spirituale, foris manuale nitescere vidit,
Ad cellam secus Assisium, quae pene iacebat
Diruta, se transfert, sua coepta relinquere nusquam
215 Incompleta volens, laceramque redintegrat aedem.
Cella supradictis contermina nominee
Portiuncula, sub titolo Sanctae fundata Mariae,
Iam senio confecta gravi, facit undique rimas,
Fit stabulum bobus, hara porcis, hospita nimbis,
220 Pervia grandinibus, cunctisque domestica ventis.
Sed Matrem Domini toto Franciscus amore
Amplectens, eius sic cellam visitat, ut se
Excellat veterana novam, vitioque senectae
Prima iuventutis virtus redit; ex ruditate
225 Causatur species, ex damno provenit usus.