1 Non cessans a militiis quibus alta premuntur
Colla superborum, cohibendo nociva, domando
Monstra, tribus lustris totidem subiunxerat annos.
Dumque semel Fulgineum fuligine purgans
5 Peccati, verbique Dei fulgore serenans,
Pernoctaret ibi, fratri reverendus Heliae
Presbyter apparet respersus tempora canis.
Viso frater eo miratur, at ille: “Fer”, inquit,
“Nuntia Francisco, sit praemunitus ad horam:
10 Parca stat ante fores, annis pulsura duobus;
Istud habet spatii, nec tempora plura supersunt”.
Dicta sibi iussus Francisco narrat Helias.
Qui, sibi perpendens instare novissima vitae
Tempora, desertum secretior introit hospes,
Ut si quis pedibus terrenus pulvis adhaesit,
Excutiat mentemque meram non distrahat ullis
Martha ministeriis, sed contemplatio totam
Occupet, et reliquos Superis indulgeat annos.
Cumque moram faciens ibi, contemplatur et orat,
20 Nil praeter Christum vel corde vel ore revolvens,
Inspirante Deo correptus amore sciendi
Quid sibi fatorum series providerit et quo
Tramite de terris sit migraturus ad astra,
Anxius invigilat, humana quod quia non est
25 Arte requirendum, divina sorte requirit.
Porro superponens altari grande volumen
Ex Evangeliis contextum, pronus adorat,
Et petit, hoc ut ei Dominus manifestet aperti
Prima parte libri; libroque patenter aperto
30 In primis offert Domini se passio Iesu
Christi: neu casu sic evenisse putetur,
Rursus idem cernens in libro rursus aperto
Multoties miratur idem contingere, vel si
Non eaedem voces, eadem sententia semper:
35 Ex quo, sicut erat vir prudens, conicit ante
Mortem se gravibus subici debere flagellis.
Quoque probabilior ea coniectura videri
Possit, et ambigui tenebras abstergere cordis,
Succedens ad idem facit altera visio, cuius
40 Indicio Seraphim sex alas cernit habentem,
Coniunctis pedibus, extensis in cruce palmis,
Alarumque duas supra caput eius in altum
Ire, duas corpus amicire, duasque volare,
Aut in procinctu videt apparere volandi.
46 Haeret in aspectu, concivem namque futurum
Exsultare iubet tanti praesentia civis.
Hoc autem dubitat conturbaturque studendo
Quale sibi talis praetendat visio mirum,
Cur ita res simplex impassibilisque videri
50 Suppliciis addicta velit, multumque laborat
Scire, sed in sese reperit quod quaerit in illo.
Passio namque Iesu sic permanet insita cordi
Eius, sic animae totis impressa medullis,
Ut minus abscondi queat, exteriusque redundet,
Annexamque sui consignet imagine carnem,
Et veluti per diaphanos transpareat artus.
Quinque Redemptoris in eo quasi vulnera certis
Apparent impressa locis: vix lancea posset
Non credi fodisse latus, manibusque videres
60 Et pedibus clavos ex ipsa carne subortos,
Et signata suis referuntur idonea signis.
Mortis enim Domini caro complantata figurae
Imperiis animae penitus subiecta laborans,
Et non manducans, triturans ore ligato,
65 Saucia ciliciis, attrita laboribus, esa
Vermiculis, constricta gelu, resoluta calore,
Extenuata fame, post tot certamina tandem
Tot confecta malis, varios insurgere morbos
Sentit, et exhaustas non posse resistere vires.
70 Frontis et insignes gemmas animaeque fenestras
Obturant nubes, perturbant nubila, nervum
Scilicet opticum dolor intollerabilis angit;
Cacochymis pupilla rubet densataque visum ?
Palpebra deformat, aciesque molestia torquet.
75 Invitat dolor ipse manus, digitique medelam
Dum praebent, adimunt, est namque venenifer ille
Tactus, et intendens etiam nocumenta iuvando.
Hoc etenim virtus visiva remittitur, ex quo
Incipit esse frequens, palpebtarumque medulla
80 Prurit, et inficitur tunicae septemplicis humor.
Ille dolens, ultra quam posset credere quisquis
Non sentiret idem, patienter sustinet omnem
Corporis accidiam: divinaque ne videatur
Nolle flagella pati, medicos adhibere recusat.
85 Sed vehementer ei compassus frater Helias
Multis persuadet rationibus, ut medicinam
Corporis acceptet, concludens per Salomonem
Quod propter mortale genus, ne nulla dolorum
In terris fomenta forent, Altissimus artem
90 Ipse salutiferam, medicasque creaverit herbas.
Vocibus ille piis inductus fratris Heliae
Permittit medicos accedere qui nihil omnes
Proficinnt, validisque malum radicibus haerens
Non solum nequeunt emplastra repellere, verum
95 Obiectu quocumque furit sensuque resultat
Oppositi, ceu flamma latens in calce recenti,
Sentit ut infusos latices, vehementius ardens
Exsilit et subito perturbat lumina fumo.
Nulla videns emplastra sibi prodesse, sed ipsis
100 Deterior curis effectus, adire Reatum
Cogitur a sociis, ubi dicebatur haberi
Physicus excellens, ad quem proficiscitur aeger
Sanari cupiens, qui tot sanaverat aegros.