21.
1 Cernens igitur beatus Franciscus passim accrescere numerum fratrum, plenius illis exposuit cordis sui propositum, necnon et divinae revelationis arcanum.
2 Brevi ergo regulam sermone conscripsit, interpositis in illa sacris Evangelii verbis, ad cuius perfectionem, quantum poterat, anhelavit.
3 Desiderans autem quae scripserat a summo Pontifice confirmari, undecim quos habuit secum fratres assumpsit (cfr. Mar 14,33; Luc 18,31) et Romam cum illis duodecimus ipse perrexit.
4 Quo perveniens, ad quemdam ex episcopis cardinalibus, virum probatum et discretum, accessit, eique per ordinem adventus sui causam plenius explanavit.
5 Qui, diligenter audito pauperum Christi negotio, etsi propositum tam laudabile non immerito commendaret, in primis tamen illi suggessit, ut ad vitam eremiticam sive monasticam se transferret.
6 Sed famuli Christi constantia coepto perseveranter insistens, persuasiones huiusmodi quanto poterat humilius non admisit.
7 Qui et usque adeo tandem Domino cooperante (cfr. Mar 16,20) praevaluit, donec, eodem episcopo fideliter procurante, ad summi Pontificis audientiam res pervenit.
8 Concomitabatur quoque beatum virum divina providentia in omnibus quae agebat, et securum per crebras revelationes visionesque reddebat.
9 Vidit etiam tunc temporis visionem, suo domini Papae consensum proposito pollicentem: quamdam videlicet arborem magnam miracque proceritatis (cfr. Dan 4,7), cuius ipse cacumen manibus leviter ad terram usque deflexit.
10 Quod utique rei exitus evidenter postmodum comprobavit, dum se ad condescendendum viro pauperi vir excellentissimus et magnanimus, dominus videlicet Innocentius papa tertius, qui tunc Ecclesiae praeerat, inclinavit.
11 Dans igitur duodenario fratrum pium summus Pontifex de regula confirmanda consensum, dans et eisdem de poenitentia praedicanda mandatum, cum gaudio illos data benedictione dimisit;
12 sed et eisdem adhuc ampliora multiplicatis in posterum compromisit.
22.
1 Beatus igitur Franciscus magnum non immerito reputans tanta se a Christi vicario beneficia consecutum, divinae super omnibus clementiae gratias egit;
2 et visitatis principis Apostolorum liminibus et oratione completa, gaudenter cum suis ab Urbe recessit.
3 Movebat eum protinus dati ratio, ne forsitan remaneret ingratus, piaque cum fratribus incepit tractare consilia, qualiter in observando regulam primum in semetipsis per virtutum incrementa proficerent, dehinc qualiter aedificando proximos in mna sibi credita Domino foenerarent.
4 Haec et his similia pie conferentibus illis, accidit ut in quemdam locum desertum, iam hora (cfr. Mat 14,15) diei progrediente, venirent, ubi humano destituti videbantur auxilio, cum refectione corporis prae labore itineris indigerent.
5 Sed pauperibus suis providentia divina non defuit, quae mirabiliter illis panem per quemdam inopinate venientem et subito disparentem porrexit.
6 Comedentes itaque pariter et mirantes, gratias Domino retulerunt; et non modicum confortati in coepto itinere processerunt.
7 Venerunt ergo ad locum quemdam solitarium prope civitatem Ortensem, ubi quibusdam eorum in eadem civitate mendicantibus, in magna necessariorum penuria fere per dies quadraginta manserunt,
8 ibique cum ingenti gaudio sanctae paupertatis initia renovantes, pacto illam perpetuo firmaverunt.
23.
1 Post haec vallem Spoletanam intrantes, pium novae iustitiae zelatores habuere tractatum, utrum in locis solitariis an potius inter homines foret illis morandum.
2 At vero sanctus vir Dei, veluti de sua diffisus industria, devotis orationum studiis negotia cuncta praeveniens, ibi quid ageret infallibiliter didicit, zeloque ductus divino proximorum lucris intendere quem sibi soli vivere praeelegit.
3 Tunc sanctus Franciscus, in Domino confortatus, ex auctoritate apostolica fiducialius agere (cfr. Act 9,28) coepit, et per civitates villasque et castella circuiens (cfr. Mat 9,35), poenitentiam constantissime praedicavit.
4 Curabat praecipue semetipsum irreprehensibilem in omnibus exhibere (cfr. Tob 10,13), ne veritatem cogeretur verbis adulatoriis palliare.
5 Mirabantur viri litterati eius, quem non homo docuerat, verborum virtutem, videntes ad ipsum nobiles et ignobiles, divites et egenos turmatim confluere, eique, veluti novo sideri in tenebris orienti sollerter intendere.
6 Omni namque ordini, conditioni, aetati et sexui congruenter documenta salutis impendit;
7 omnibus vivendi regulam tribuit, cuius hodie felicem ducatum in utroque sexu sequentium triumphare se gaudet Ecclesia triplici militia salvandorum.
8 Tres enim, ut supra tetigimus, Ordines ordinavit; quorum primum ipse professione simul et habitu super omnes excellentissime tenuit, quem et Ordinem Fratrum Minorum, sicut in Regula scripserat, appellavit.
9 Secundus etiam, qui supra memoratus est, pauperum Dominarum et virginum felix ab eo sumpsit exordium.
10 Tertius quoque non mediocris perfectionis Ordo Poenitentium dicitur, qui clericis et laicis, virginibus, continentibus coniugatisque communis, sexum salubriter utrumque complectitur.
24.
1 Verum qualiter ipse beatus Franciscus Ordinem Fratrum Minorum in omni virtutum culmine magnifice supererogando servaverit, qualiterve ad omnia, quae sunt verae religionis, suos fratres et filios informaverit, quis enarrare per singula poterit?
2 Nam in omnibus, quae perfecta sunt doctrice Spiritus sancti gratia sufficienter instructus, omnem in semetipso perfectionem voluit experientia teste cognoscere;
3 et sic fratres omnia primum factis edocuit, quae et postmodum ipsos frequentia melliflui sermonis admonuit.
4 Qualiter autem et fratres, sub tanto duce personaliter militantes, ad illius exemplum et doctrinam in omni perfectione profecerint, potius arbitror subticendum, quem diminute etiam cum sermonis prolixitate dicendum.
5 Summa namque vigilantia vir beatus super suam suorumque custodiam stabat (cfr. Is 21,8);
6 summa continue diligentia praecavebat, ne non solum forsitan aliquem manifestum peccati paterentur incursum, verum etiam neque latens cogitatio germinaret in vitium,
7 sed et ne quis sub virtutis specie vel necessitatis occasione se dolus ingereret, aut per incautas exteriorum sensuum aperturas ad interiorem forsitan hominem mors intraret.
8 Non est passus in se vel in aliis, ut quidquam disciplina plectendum impune transiret, ne forte remissa manus negligentiae torporem induceret.
9 Tantum quippe in seipso iustitiae rigorem exercuit, quod, si quando, ut assolet, tentatio carnis surreperet, hiemali tempore in locum glacie vel nivibus plenum usque ad illiciti motus abscessum se mergeret.
25.
1 Provocabantur quoque fratres alli similia facere, videntes illum sub tanta se districtione tenere.
2 Tanto itaque, ut dictum est, vir Dei non solum carnis incentiva rigore repressit, verum etiam corporis sensus, ne quidquam vanitatis haurirent, summae cautelae repagulis obfirmavit.
3 Nam, cum moram in loco qui dicitur Rigus Tortus prope Assisium faceret, accidit ut Romae coronandus imperator Otto cum magno illuc comitatu et pompa transiret.
4 Beatus vero Franciscus, cum secus viam cum suis fratribus moraretur, ad videndum imperatorem nec ipse nec aliquis suorum egredi saltem vel aspicere de tugurio voluit, praeter unum solum ex ipsis,
5 cui huiusmodi gloriam modicum duraturam eidem imperatori constanter nuntiare praecepit.
26.
1 Recollegerat autem se verissimus ille paupertatis zelator cum fratribus suis in quoddam praedicti loci domicilium derelictum, ut ibidem se utcumque ab aestu pluviaque defenderent;
2 quod videlicet adeo strictum fuit, ut etiam commode in illo requiescere non valerent.
3 Sed tamen loci angustia cordis latitudinem non artavit, quin ibidem laetanter in summa penuria viverent et in continua gratiarum actione et laude (cfr. Is 51,3) persisterent.
4 Scribebat quoque vir sanctus per signa domunculae nomina fratrum, ne quis alterum quiescere vel orare volentem inquietare vel modicum posset, sed locum sibi deputatum unusquisque cognosceret.
5 Quadam vero die vir quidam cum asino venit ad locum; et ad umbram fortasse quaerendam volens introire tugurium, ut sine repulsa liberius intraret sic allocutus est asinum: “Ingredere, quia loco huic benefaciemus adhuc”.
6 Sed homo Dei verbum viri et intentionem graviter ferens (qui videlicet eos illic pro domibus aedificandis et dilatando vel appropriando sibi locello credidit adunatos), domicilium mox reliquit,
7 et ad locum, qui Portiuncula dicitur, ubi gloriosae Virginis ecclesiam reaedificaverat, transmigravit.