1 Cum dictus fr. Iohannes celebraret missam in commemoratione omnium defunctorum, obtulit cum tanto affectu caritatis et compassione pietatis illud altissimum sacramentum, cuius efficaciam super omnia desiderant anime defunctorum, quod liquefiebat totus in dulcedine pietatis et melliflua dilectione fraterna.
2 Quando ergo in ipsa missa sic devote corpus Cristi sanctissimum levavit in altum, offerens illud Deo Patri, suppliciter rogans ut, amore illius qui in cruce pependit, animas illas ab ipso creatas et redemptas de carcere misericorditer liberaret, vidit quasi infinitas animas de Purgatorio egredi, quasi multitudinem scintillarum de ignita fornace prodeuntium. 3 Et vidit illas ad celestem patriam advolantes ob merita Cristi, qui in cruce pro humana salute pependit et qui in illa sacratissima hostia cotidie offertur pro vivis et mortuis: qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).