1 Sanctissimus p.n. Franciscus, qui totum cogitatum suum in Cristo benedicto iactaverat, et totum suum studium et desiderium et orandi et loquendi et conversandi modum ad eius beneplacitum in se et aliis suis sociis ordinabat, quando volebat loqui de Deo et de salute anime; 2 cum esset aliquando cum illis sanctis et apostolicis sociis ad loquendum de Deo in loco aliquo congregatis, accidit semel in principio sue conversionis, cum adhuc pauci essent, quod, sedente patre pio cum fillis tam benedictis, in fervore spiritus uni eorum precepit ut in nomine Domini os suum aperiret et loqueretur de Deo quicquid ei divinus Spiritus suggerebat.
3 Cum autem ille sine mora obedienter inciperet et stupenda, docente Spiritu sancto, eructaret, et s. pater imposuit primo silentium et alteri precepit ut os suum in nomine Domini aperiret; 4 et illo obediente et Dei magnalia per Dei gratiam diffundente; et s. Franciscus huic secundo sicut primo imperavit silentium. Et tertio imposuit ut ad laudem D. Ihesu Cristi absque premeditatione aliquid eructaret. 5 Et tertius primorum exemplo, humilem obedientiam adimplendo, tam miranda et archana de divinis occultis producebat in lucem, quod nulli dubium erat quod per ipsum et alios Spiritus sanctus loquebatur.
6 Cum igitur sic sigillatim vasa illa sanctorum simplicium balsamum divine gratie funderent, ad imperium s. patris, loquendo scilicet melliflue de divinis, 7 et ecce in medio eorum D. Ihesus Cristus benedictus apparuit in specie speciosissimi iuvenis, cum tanta dulcedine gratie omnibus benedicens, quod tam s. pater quam ceteri omnes fuerunt rapti; et iacebant quasi mortui, de mundo isto nichil penitus sentientes. 8 Cum vero ad semetipsos redirent, dicebat s. pater: “Fratres mei dilectissimi, gratias agite D. Ihesu Cristo, quia placuit ei per ora simplicium thesauros disseminare celestes; nam ipse, qui aperit os infantium et mutorum, linguas simplicium facit sapientissimas et disertas (cfr. Sap 10,21).
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen.