1 Quam gloriosus sit in conspectu Dei beatissimus p.n. Franciscus, apparet in electis filiis, quos in Ordine suo Spiritus sanctus aggregavit, ita quod vere gloria tanti patris sunt filii sapientes.
2 Inter quos singulariter effulsit s. fr. Iohannes de Firmo, qui alias dicitur de Alverna, qui in celo Ordinis tanquam stella notabilis splendore gratie rutilat. 3 Hic namque, cum in iuvenili etate gereret per sapientiam cor senile, penitentie viam, que custodit corporis et mentis munditiam, totis visceribus apprehendere cupiebat. 4 Unde, cum adhuc esset parvulus, loricam et circulum ferreum portabat ad carnem et abstinentie crucem cotidie baiulabat, 5 ita quod, dum in S. Petro de Firmo cum canonicis moraretur, antequam fratrum s. Francisci habitum assumpsisset, illis splendide viventibus, ipse se abstinentie mirande rigore refrenabat et inter malitias martirium abstinentie celebrabat. 6 Sed, cum ad suum studium angelicum obices suos socios multipliciter pateretur, in tantum ut loricam exuerent et abstinentiam impedirent, 7 ipse, inspiratus a Deo, cogitavit mundum cum amatoribus eius relinquere et florem sue angelice iuventutis brachiis Crucifixi offerre.
8 Qui cum habitum fratrum Minorum puerulus assumpsisset et uni magistro commissus fuisset pro spiritualium disciplina, cum verba divina aliquando a magistro audiret, 9 cor eius, ut cera liquescens (cfr. Ps 21,15), tanta suavitate gratie in interiori homine replebatur, quod exterior homo discurrere coactus, aliquando per ortum, aliquando per silvam, aliquando per ecclesiam cursim undique circuibat, quemadmodum flamma interior impellebat.
10 Successu vero temporis hunc angelicum virum in diversis statibus et ordinatis sursum actionibus gratia divina subvexit. Quandoque namque ad splendores cherubicos, quandoque ad ignem seraphicum, quandoque ad angelica gaudia hunc mirabilem virum divina gratia rapiebat. 11 Et, quod plus est, quandoque ad divina oscula et excessivos amoris Cristi amplexus non solum internis gustibus sed etiam signis exterioribus tanquam amicum intimum assumebat.
12 Unde accidit sibi quodam tempore, quod bene per spatium trium annorum amoris Cristi igne succensus, recipiebat consolationes mirabiles et frequenter in tali ardore rapiebatur ad Deum.
13 Sed quia Deus specialem curam de suis filiis gerit, nunc consolando prosperis, nunc exercendo adversis, dum fr. Iohannes predictus staret in quodam loco, subtractus est sibi ille radius et status ignitus; et remansit sine amore et lumine, et cum merore permaximo.
14 Propter quod, cum anima ipsius dilecti presentiam non sentiret, anxiabatur et circuibat per silvam; merens et anxius, querebat amicum, qui se modicum dispensative absconderat; sed nullo modo nulloque loco Cristi Ihesu benedicti dulcissimos amplexus et suavia, ymmo beata oscula, sicut consueverat, invenire valebat. 15 Et hanc tribulationem per dies plurimos sustinuit, eiulans, suspirans et lacrimans. Cum autem ambularet die per dictam silvam, in qua ipsemet semitam fecerat ad pergendum, et sic afflictus et desolatus ibi sederet adherens uni fago, facie lacrimosa in celum erecta:
16 Ecce ille qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum (cfr. Ps 146,3), D. Ihesus Cristus apparuit in eadem semita, nichil tamen dicendo. 17 Quem cum fr. Iohannes recognosceret, statim se proiecit ad pedes ipsius; et gemitibus inenarrabilibus (cfr. Rom 8,26) exorabat et humillime supplicabat, ut sibi succurrere dignaretur:
18 “Quia sine te, Salvator dulcissime, maneo in tenebris et merore; sine te, agne mitissime, maneo in angustiis et terrore; sine te, Fili Dei Altissime, maneo in confusionibus et rubore! Nam sine te sum cunctis bonis expoliatus; 19 sine te, sum in tenebris excecatus, quia tu es, Ihesus, lux vera mentium; sine te sum perditus et dampnatus, quia tu es vita animarum et vita vitarum; sine te sum sterilis et aridus, quia tu es fons gratiarum et donorum; 20 sine te sum totaliter desolatus, quia tu es Ihesus, nostra redemptio, amor et desiderium, panis indeficiens et vinum letificans choros angelorum et corda sanctorum omnium. 21 Illumina me, magister gratiotissime et pastor piissime, quia sum ovicula tua, quamvis indigna”.
22 Et quia desiderium quod differtur ad maiorem accendit amorem, Cristus benedictus adhuc recessit, incedens per semitam supradictam, nichil penitus sibi loquendo. 23 Fr. vero Iohannes, videns quod Cristus benedictus recedebat et eum non exaudiebat, surgens iterum cum s. importunitate, sicut egenus et pauper (cfr. Ps 69,6), iterum cucurrit ad Cristum et, ad pedes eius humiliter se prosternens, cum lacrimis devotissimis exorabat, dicens: 24 “O Ihesu dulcissime, miserere mei, quoniam tribulor (cfr. Ps 30,10)! Exaudi me in multitudine misericordie tue et in veritate salutis tue (cfr. Ps 68,14), et redde michi letitiam salutaris tui (cfr. Ps 50,14); quia misericordia tua plena est terra (cfr. Ps 32,5; 118,64), tu scis quia vehementer tribulor! Rogo ergo quod anime mee obtenebrate succurras velociter”.
25 Et iterum Salvator recessit, nichil loquens fr. Iohanni, et in nullo consolans. Videbatur velle recedere, vadens per semitam antedictam, faciens sicut mater cum puerulo, ut desiderium eius amplius inflammaret, 26 que cum filio lactenti se substraxerit, et ille latentem flendo quesierit, et post fletum, amplexans et osculans, illum recipit, in maiori dulcedine ignoscit. 27 Unde fr. Iohannes, tertio insecutus Cristum Ihesum benedictum, lacrimando vehementer pergebat, sicut lactens post matrem et parvulus post patrem et humilis discipulus post magistrum misericordem. 28 Cum autem pervenisset ad eum, Cristus benedictus faciem suam gratiosam ad fr. Iohannem convertit et expandit venerabiles manus suas more sacerdotis quando se vertit ad populum.
29 Tunc fr. Iohannes vidit radios lucis mirabiles de sacratissimo pectore Cristi egredientes, non solum totam silvam illuminantes exterius, sed etiam corpus et animam replentes divinis splendoribus. 30 Unde statim fr. Iohannes fuit doctus quem actum humilem et reverentem deberet tenere cum Cristo. Nam statim proiecit se ad pedes eius. Cristus vero benedictus pedes illos sanctissimos sibi clementer exibuit, 31 ubi tot lacrimas fr. Iohannes effudit quod quasi videbatur altera Magdalena, rogans quod ad peccata eius non respiceret, sed per suam sanctissimam passionem et aspersionem sanguinis gloriosi animam eius ressuscitare in divini amoris gratiam dignaretur: 32 “Cum hoc sit tuum mandatum, ut te toto corde et totis nostris viribus diligamus (cfr. Luc 10,27; Deut 6,4.5): quod mandatum sine tuo adiutorio nullus valet perficere; adiuva ergo me, amantissime Ihesu Criste, ut totis viribus amem te”.
33 Dum autem fr. Iohannes sic instanter oraret, ad pedes dulcissimi Ihesu iacens, tantam ibi recepit gratiam quod totus extitit renovatus et, sicut Magdalena, pacificatus et consolatus. 34 Et tunc fr. Iohannes, tante gratie donum sentiens, cepit gratias agere Domino et pedes eius humiliter osculari, erigendo se ut Salvatorem cum gratiarum actione respiceret. Cristus benedictus manus suas sanctissimas eidem exhibuit ad osculandum et expandit. 35 In ipsa vero apertione manuum fr. Iohannes, se erigens, accessit ad pectus D. Ihesu; et amplexatus est Ihesum, et Ihesus benedictus amplexatus est eum.
36 Et deosculans fr. Iohannes sacratissimum pectus Cristi, sensit tantum odorem divinum quod, si omnia aromata mundi congregarentur in unum, respectu illius odoris divini fetor putridus putaretur. 37 Et insuper de ipso pectore Salvatoris egrediebantur radii supradicti, illuminantes mentem interius et exterius omnia circumquaque. 38 Et in hoc amplexu et odore ac luminibus, in ipso beato pectore Ihesu Cristi fui raptus fr. Iohannes et totaliter consolatus et mirabiliter illustratus. 39 Nam ex tunc, quia de sacro dominici pectoris fonte potaverat; et dono sapientie et gratia verbi Dei repletus, verba miranda et superenarrabilia frequentius eructabat. 40 Et quia de ventre eius fluebant flumina aque vive (cfr. Ioa 7,38), que potaverat de abisso pectoris D. Ihesu Cristi, ideo mentes audientium immutabat et fructus mirabiles faciebat.
41 Ille insuper odor predictus et splendor, quem ibi persensit, per plures menses in ipsius anima perdurarunt; et, quod plus est, in dicta semita silve unde dominici pedes perrexerunt per amplum spatium circumquaque eumdem odorem et splendorem et multa tempora sentiebat. 42 Rediens autem ad se fr. Iohannes post raptum predictum, cum Cristus benedictus disparuisset, ipse postmodum semper consolatus et illuminatus remansit.
43 Et tunc non invenit humanitatem Cristi, sicut recitavit michi ille qui ab ore fr. Iohannis habuit; sed invenit animam suam in abisso divinitatis sepultam; et hoc est multis et manifestis testimoniis approbatum. 44 Nam coram Romana curia, et coram regibus et baronibus, et coram magistris et doctoribus tam profunda et alta lumina eructabat, quod omnes in stuporem mirabilem convertebat. 45 Cum ipse fr. Iohannes esset homo quasi sine litteris, tamen questiones subtilissimas de Trinitate et aliis Scripture misteriis mirabiliter declarabat.
46 Quod autem, ut superius patet, fr. Iohannes prius ad pedes Cristi cum lacrimis, postea ad manus cum gratiis et postea ad pectus beatum cum raptu et radiis susceptus, sunt magna misteria que non possent verbis brevibus explicari; 47 sed qui cupit hoc scire, legat Bernardum in Canticis Canticorum, qui hos gradus ibi ponit per ordinem: scilicet incipientium ad pedes, proficientium ad manus, perfectorum vero ad osculum et amplexum. 48 Quod vero Cristus benedictus nichil loquendo fr. Iohanni tantam gratiam contulit, docuit quod, sicut optimus pastor, magis studebat animam divinis sensibus interius pascere quam auribus carnis exterioribus sonis instrepere; 49 quia non in exterioribus sed in intimis est regnum Dei. Omnis enim gloria eius ab intus (cfr. Ps 44,14), dicit psalmista.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi Amen.