1 B.p.n. Franciscus, cupiens omnes perducere ad salutem, mundum per diversas provincias circuibat; et quocumque ibat, quia divino Spiritu ducebatur, novam familiam Domino acquirebat. 2 Unde, sicut vas electum a Domino balsamum gratie infundendo, perrexit in Sclavoniam, in Marchiam Trivisinam, in Marchiam Anconitanam in Apuleam, in Saraceniam et in multis provinciis aliis, ubique multiplicando servos D.n. Ihesu Cristi.
3 Unde cum transiret per Montem Casalem, castrum quod est in districtu Burgi S. Sepulcri, recepit ibi unum iuvenem nobilem de Burgo predicto. 4 Qui cum venisset ad s. Franciscum, dixit ei: “Pater, ego vellem libentissime effici frater vester”. Sanctus vero Franciscus respondit: “Fili, tu es iuvenis, delicatus et nobilis; forte paupertatem et asperitatem nostram non poteris substinere”.
5 Cui ille vero ait: “Pater, nonne vos estis homines sicut ego? Sicut ergo vos, qui estis mei similes, substinetis, et ego etiam cum adiutorio Dei potero substinere!”.
6 Que responsio multum placuit s. Francisco; et statim recepit eum, et benedixit, et fr. Angelum vocavit. Qui ita gratiose se habuit, quod paulo post s. Franciscus eundem in predicto loco Monte Casali guardianum instituit.
7 In illis autem diebus erant tres famosi latrones, qui undique multa maleficia perpetrabant. Hii quadam die ad locum predictum venerunt, rogantes fr. Angelum guardianum, ut eis de comestibilibus provideret. 8 Guardianus vero, illos rigida reprehensione redarguens, dixit: “Vos fures et sevissimi homicide, non solum non erubescitis labores aliorum predari, sed insuper presumitis, ut effrontes, elemosinas servis Dei exhibitas devorare! 9 Cum non sitis digni quod vos terra substineat! Quod nullum hominem reveremini et Deum, qui vos creavit, contempnitis. Ite ergo pro factis vestris et huc amplius nunquam accedatis!”.
10 Illi vero turbati valde cum indignatione maxima recesserunt. Et ecce eodem die s. Franciscus ad locum rediit, portans de questa quam cum socio fecerat unam tascam panis et batillum vini.
11 Cum autem fr. Angelus qualiter illos repulserat retulisset, s. Franciscus dure redarguit ipsum, dicens quod impie gesserit, quia peccatores melius reducuntur cum dulcedine pietatis quam cum increpatione crudeli. 12 Nam magister noster Cristus, cuius evangelium servare promisimus: Non, inquit, est opus valentibus medicus, sed male habentibus; et: Non veni vocare iustos, sed peccatores (cfr. Mat 9,12.13); et ideo frequenter cum peccatoribus manducabat (cfr. Mat 9,11).
13 Quia ergo contra caritatem et contra exemplum Cristi benedicti fecisti, per obedientiam precipio tibi quod statim accipias totam tascam istam panum et vini vasculum quod acquisieram, 14 et sollicite per montes et valles dictos latrones queras donec invenias; et panes istos omnes et dictum vinum ex parte mea presentabis eisdem; et post hec, coram illis genuflectens, de crudelitate tua dices humiliter culpam tuam. 15 Et roga illos ex parte mea, quod amplius mala non faciant, sed Deum timeant et proximos non offendant. Et si hec fecerint, ego promitto eis de necessariis pro ipsorum corporibus providere continue. Et cum hec illis dixeris humiliter, revertaris”.
16 Interim autem s. Franciscus pro illis orabat ad Dominum, ut corda eorum ad penitentiam emolliret. 17 Unde factum est quod, cum illi elemosinas illas a s. Francisco transmissas comederent, ad invicem conferre ceperunt et dicere:
18 “Heu nos, miseros infelices, quos durus et infernalis cruciatus expectat! Qui pergimus, non solum predando proximos et homines vulnerando, sed etiam occidendo! Et tamen de tam horrendis sceleribus nullo Dei timore aut compunctione conscientie stimulamur. 19 Et ecce iste s. frater qui venit ad nos; propter aliqua verba valde iusta, propter nostram malitiam irrogata, se coram nobis humiliter accusavit, et insuper cum pane et vino attulit beneficium caritatis ac s. patris tam liberale promissum retulit de nobis necessariis exibendis. 20 Vere isti sunt sancti Dei, qui celestem patriam promerentur. Nos vero, filii perditionis eterne, qui flammas ultrices cotidie nobis nostris nefandis sceleribus cumulamus! 21 Nescio utrum de patratis facinoribus et commissis flagitiis possimus a Deo misericordiam invenire?”. Uno vero illorum predicta vel similia dicente, reliqui duo dixerunt: “Quid ergo faciendum est nobis?”.
22 Et ille: “Eamus, inquit, ad s. Franciscum; et si ipse nobis confidentiam tribuat quod possimus de magnis peccatis nostris misericordiam invenire a Domino, quicquid ipse mandaverit faciamus, ut possimus animas nostras de infernali baratro liberare”. 23 In quo consilio tres illi concorditer consenserunt; et venerunt festinantes ad s. Franciscum, dicentes: “Pater, nos propter multa et mala scelera non confidimus posse Dei misericordiam invenire; 24 sed, si tu confidis quod Deus nos ad suam misericordiam recipiat, ecce parati sumus tecum penitentiam facere”.
25 Quos s. Franciscus benigne et caritative recipiens, exemplis eos multiplicibus exortando, certos de invenienda Dei misericordia reddidit, et insuper se illis acquisiturum a D. Ihesu Cristo misericordiam repromisit; 26 instruens etiam illos quomodo divine misericordie immensurabilis magnitudo cuncta, etiam si essent infinita, peccata nostra, precellit, et quomodo, testante evangelio et s. Paulo apostolo, Cristus benedictus venit in hunc mundum pro peccatoribus redimendis.
27 Propter que salubria hortamenta tres dicti latrones abrenuntiaverunt mundo et, recepti a s. patre, sibi tam habitu quam animo adheserunt. Duo autem illorum, parum viventes, post mutationem laudabilem de presenti seculo, vocante Domino, migraverunt. 28 Tertius vero superstes, considerans in multis et magnis peccatis que fecerat, tali penitentie se subiecit, quod per quindecim annos, exceptis communibus quadragesimis quas sicut alii faciebat, continue ter in septimana panem et aquam tantummodo manducabat. 29 Et contentus tantum una tunicula, incedebat discalciatus continue, et post matutinum nunquam dormiebat. Infra vero illud tempus annorum quindecim s. Franciscus transivit ex hoc mundo ad Patrem.
30 Cum autem dictus frater hanc districtionem penitentie annos plurimos continue tenuisset, et ecce quadam nocte post matutinum tanta temptatio sompnolentie supervenit, quod nullis argumentis poterat sompno resistere nec, prout consueverat, vigilare. 31 Qui cum reluctare nequiret nec valeret orare, temptationi succubens, ivit ad lectum ut dormiret. Statim autem ut posuit caput in lecto, fuit ductus in spiritu in montem excelsum valde (cfr. Mat 4,8), in quo erat profundissima ripa et hinc inde saxa prerupta et diversi scopuli inequaliter prominentes.
32 Ille vero a quo ducebatur impulit dictum fratrem de cacumine dicte ripe; qui in preceps ruendo per saxa et collisiones de rupibus in rupibus substinendo, quando ad fundum ripe pervenit, omnia videbantur sua membra disrupta et ossa confracta. 33 Qui dum iaceret sic male collisus, a suo ductore vocatur ut surgeret, quia magnum adhuc iter illum facere oporteret. Cui frater respondit: “Durus homo et indiscretus videris, qui, cum videas me usque ad mortem usquequaque conteritum, et tamen dicis quod surgam!”.
34 Qui accedens et tangens eum, statim ab omni membrorum collisione perfecte sanavit. Et tunc ostendit ei magnam planitiem plenam acutis lapidibus et spinis et tribulis et lutosis atque aquosis labinulis; unde illum discalciatum oportebat incedere et ad finem planitiei illius accedere, ubi erat quedam fornax ignita que a longe videbatur, in quam ille debebat intrare. 35 Cum autem planitiem illam cum multa angustia pertransisset et ad fornacem illam pervenisset, dixit angelus ad illum: “Ingredere fornacem istam, quia sic est necessarium fieri”.
36 Et ille respondit: “Heu, quam durus ductor es, qui, cum videas me per istam angustiosam planitiem tam penaliter tribulatum, quod maxima quiete indigeam; et dicis: intra in fornacem!”. 37 Cum autem aspiceret circa fornacem, ecce vidit undique demones cum furcis astantes, quem differentem intrare in fornacem cum ipsis furcis subito impulerunt. 38 Qui cum in ipso igne intrasset, invenit ibi quemdam suum compatrem, qui totus ardebat; et exclamans dixit: “O infelix compater, et quomodo huc venisti?”. Qui ait: “Procede aliquantulum in hoc igne, et invenies uxorem meam, conmatrem tuam, que tibi causam mee dampnationis narrabit”. Cum ergo aliquantulum processisset per ignem, et ecce apparuit ipsa conmater ignita, totaliter sedens, in quadam mensura frumenti constricta. Et ille ait: “O conmater infelix et misera, et quare in tale supplicium corruisti?”. Que respondit: “Quia tempore magne famis, quam b. Franciscus venturam predixerat, cum ego et vir meus venderemus frumenta, mensuram falsavimus; et propterea in ista mensura angustata comburor”. Et hiis dictis, angelus expulit eum extra ignem, dicens: “Prepara te ad iter, quia adhuc habes horribile pertransire”.
39 Cui ille dicebat: “O durissime ductor, qui nulla compassione moveris; vides quia sum quasi totus combustus, et dicis: Veni adhuc ad horribile periculum!”.
40 Angelus vero tetigit eum et perfecte sanavit. Et duxit illum ad quemdam pontem, qui transvadari non poterat absque ingenti periculo, quia erat nimis extremus et excessive politus. 41 Sub ponte vero fluvius terribilis defluebat serpentibus et draconibus, scorpionibus et bubonibus et horrendis fetoribus plenus. Dixit autem angelus: “Transi pontem istum, quia penitus convenit te transire”.
42 Ille autem respondit: “Et quomodo potero pertransire, quin cadam in tam periculosum fluvium?”. Respondit angelus: “Venies post me, et pones pedem tuum ubi videris poni meum, et bene transibis”. 43 Qui incedens post angelum, pedem suum ponendo ubi precedens ponebat, pervenit usque ad pontis medium cum salute. 44 Cum vero essent in medio pontis, angelus volando recessit et ascendit in altum ad quoddam habitaculum valde mirabile et in altissimis collocatum; et ille bene notavit quomodo angelus advolavit.
45 Sed cum ipse remansisset absque duce in ponte et illa terribilia animalia fluminis iam capita elevarent ad devorandum illum si caderet, stabat in tanto terrore quod nullo modo sciebat quid faceret, quia nec poterat retro nec ante procedere. 46 Unde in tanta tribulatione et periculo positus, inclinavit se et amplexatus est pontem; et videns quod non erat refugium nisi Dei, cepit ex intimis cordis invocare D. Ihesum Cristum, ut per suam sanctissimam ac piissimam misericordiam sibi succurrere dignaretur. 47 Et facta oratione, visum est illi quod ipse mitteret alas; de quo valde gavisus, expectavit donec crescerent ale, sperans ultra fluvium ad locum quo volaverat angelus transvolare.
48 Sed cum nimis festinasset volare, quia ale non plene creverant, a volatu deficiens, cecidit supra pontem, et omnes penne insuper ceciderunt. Qui territus valde, iterum pontem amplectens, Cristi misericordiam lacrimabiliter implorabat. 49 Et iterum visum est sibi ut mitteret alas; sed, sicut prius, ante perfectionem alarum ad volandum festinans, secundo cecidit super pontem, et penne, ut prius, similiter ceciderunt.
50 Qui attendens quod per festinantiam perfecte volare non poterat, dixit in corde suo (cfr. Ps 9,6.11 (9,27.32)): “Si alas tertio misero, tamdiu expectabo quod non deficiam amplius a volatu”. 51 Et visum est sibi quod inter primam et secundam et tertiam missionem alarum per annos centum quinquaginta et amplius expectasset. 52 Cum autem videretur sibi quod alas optime complevisset, hac tertia vice levavit se valenter in altum, et usque ad predictum habitaculum quo volaverat angelus advolavit.
53 Cum vero ad illius admirabilis habitationis ianuam pervenisset, dixit illi portarius: “Quis es tu, qui huc venisti?”. Qui respondit: “Ego sum fr. Minor”. “Expecta, inquit, ut ducam s. Franciscum, si te recognoscit”. 54 Cum autem ille iret pro s. Francisco, iste incepit muros illius civitatis mirabilis respicere; et ecce muri illi erant tanta claritate perspicui, quod cuncta que intus fiebant et choros sanctorum mirabiles qui intus erant clare cernebat.
55 Et cum respiceret, ecce b. Franciscus, et s. fr. Bernardus, et fr. Egidius, et post s. Franciscum tanta multitudo sanctorum et sanctarum Dei, qui secuti fuerant illius vestigia, quod quasi innumerabilis videbatur.
56 Et cum s. Franciscus venisset ad eum, dixit portario: “Permittas eum ingredi, quia de fratribus meis est”. Et tunc s. Franciscus duxit eum interius, multa illi mirabilia ostendendo. 57 Statim vero quod illuc ingressus est, tantam consolationem et dulcedinem sensit, quod oblitus est omnium tribulationum que ante precesserant, ac si nunquam in mundo fuisset.
58 Post hec dixit s. Franciscus: “Oportet te, fili, redire ad mundum et septem diebus morari, in quibus prepara te omni preparatione qua vales; quia post septem dies ego pro te veniam, et tunc mecum venies ad locum istum mirabilem beatorum”.
59 S. vero Franciscus erat clamidatus clamide toto stellis pulcherrimis decorato, et quinque stigmata eius erant sicut quinque splendidissime stelle, que tanta luce fulgebant quod videbantur totam civitatem illam radius illustrare. 60 Fr. vero Bernardus habebat in capite coronam stellarum (cfr. Apoc 12,1) pulcherrimam; fr. Egidius erat etiam totus mirando lumine decoratus; et multos alios sanctos fratres Minores ibidem cum b. Francisco gloriosos, quos nunquam viderat, recognovit.
61 Licentiatus ergo dictus frater, quamvis cum tedio, ad mundum rediit. Et cum rediisset, fratres pulsaverunt ad Primam; et non plus temporis fluxerat, nisi a post Matutinum ad eiusdem noctis auroram, quamvis sibi videretur stetisse per plurimos annos. 62 Ipse autem frater predictam visionem et terminum septem dierum guardiano suo per ordinem recitavit, et statim febricitare cepit.
63 In septimo vero die veniens s. Franciscus cum gloriosa comitiva sanctorum, animam illius fratris, in visione predicta angelo ducente purgatam, duxit ad gaudia beatorum.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.