1 Sicut D.n. Ihesus Cristus benedictus dicit in evangelio: Cognosco oves meas et cognoscunt me mee (cfr. Ioa 10,4), ita b.p.n. Franciscus, tanquam bonus pastor (cfr. Ioa 10,11), omnia merita et virtutes suorum sociorum, Domino revelante, sciebat. 2 Et cognoscebat insuper defectus et vitia; propter quod omnibus noverat de opportuno remedio providere humiliando videlicet superbos et humiles exaltando, vituperando vitia et extollendo virtutes, sicut quilibet potest advertere in mirandis revelationibus quas habebat de illa sua familia primitiva.
3 Nam, ut unum de multis commemorem, semel s. Franciscus, sedens in quodam locello cum sociis, se cum illis in divinis eloquiis exercebat. 4 Frater autem Rufinus, vir utique sanctitate perspicuus, non erat cum illis tunc in illo divino eloquio, quia nondum de silva exiverat in qua orationis causa perrexerat.
5 Et dum s. Franciscus cum predictis sociis in sanctis exhortationibus et colloquiis divinis procederet, et ecce fr. Rufinus, nobilis civis Assisii sed nobilior servus Dei, virgo purissimus et contemplationis divine prerogativa nobiliori sublimatus, 6 odorifere insuper conversationis floribus coram Deo et hominibus adornatus, egrediebatur de silva, ubi steterat celestia meditari, et transibat parum a longe a s. Francisco.
7 Quem cum sanctus a longe cerneret, vertens se, dixit ad socios: “Dicatis michi, carissimi, que est sanctior anima quam Deus nunc habeat in mundo?”. Qui humiliter responderunt quod estimabant ipsum s. Franciscum hoc privilegio sublimari. 8 Ipse vero respondit: “Ego, carissimi fratres, sum indignior et vilior homo ex me quem Deus habeat in mundo. Sed videtis vos illum fr. Rufinum, nunc exeuntem de silva? Dominus revelavit michi quod anima eius est una de tribus sanctioribus animabus quas Deus nunc habeat in hoc mundo. 9 Et firmiter dico vobis, quod ego non dubitarem ipsum s. Rufinum vocare dum adhuc vivit in corpore, cum anima eius sit in gratia confirmata et sanctificata et canonizata in celo a D. Ihesu Cristo”.
10 Hec autem verba dicebat s. Franciscus in absentia dicti fratris. In quibus ostendebat quod ipse s. pater, sicut bonus pastor (cfr. Ioa 10,11), oves suas noverat a quibus virtutibus deficerent. Quod ostendit in fr. Helia, cum eum reprehenderet de superbia; et in fr. Iohanne de Capella, cum illi propter eius malitiam prediceret de suspensione propria; 11 et in fratre, cuius guttur tenebat diabolus, cum corrigeret illum de inobedientia; et invenientibus fratribus de Terra Laboris, cum argueret unum illorum de pestilentia quam contra socium fecerat in via. 12 Noverat insuper oves suas in quibus gratiis habundarent, sicut apparet in fr. Bernardo et fr. Rufino predicto et de pluribus aliis, de quibus Deus b. Francisco, tanquam pastori bono, magnalia revelabat.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.