1 Fuit unus de electissimis beati Francisci primis discipulis frater, Iuniperus nomine, tantae humililatis, patientiae et sui contemptus soliditate fundatus, ut, irruentibus flatibus tentationum fluctibus, ipsum movere non potuerint, in tantae sui abiectionis et mundi fundamento solido situatum. Tanta enim fertur patientiae gratia claruisse, ut eum, quamvis multa perpessum, nemo viderit aliquando turbatum. Ad tantum etiam sui contemptum pervenerat, ut ab eius perfectionem ignorantibus stultus vel fatuus putaretur. Unde et beatus Franciscus sociorum praerrogativas in medium recitans hoc de fratre Iunipero perorabat: ille esset bonus frater minor, qui ad fratris Iuniperi sui et mundi contemptum pervenisset.