Selecione

Ad Laudes

Texto Original

Ad Laudes

AD LAUDES 

18 – Antiphonae 

I. Sanctus Franciscus, praeviis 
Orationum studiis, 
Quid faciat instructus, 
Non sibi soli vivere, 
Sed aliis proficere 
Vult, Dei zelo ductus. 

II. Hic praedicando circuit 
Et, quem non homo docuit, 
Fit doctis in stuporem. 
Virtutum verba loquitur, 
Novumque nova sequitur 
Militia ductorem. 

III. Tres Ordines hic ordinat: 
Primumque Fratrum nominat 
Minorum, pauperumque 
Fit Dominarum medius, 
Sed Poenitentum tertius 
Sexum capit utrumque. 

IV. Doctus doctrice gratia, 
Doctus experientia 
Quae sunt perfectionis, 
Haec fratres docet omnia 
Tam factis quem frequentia 
Melliflui sermonis. 

V. Laudans laudare monuit, 
Laus illi semper affuit, 
Laus, inquam, Salvatoris; 
Invitat aves, bestias 
Et creaturas alias 
Ad laudem Conditoris. 

19 – Hymnus 
Est Cardinalis Rainerii Capocii de Viterbio. 

I. Plaude, turba paupercula, 
Patre ditata paupere; 
Laudis propina pocula, 
Sacro depressa ubere. 

II. Hic simplex, rectus, humilis, 
Pacis cultor amabilis, 
Lumen in vase fictili 
Ardens, lucens in fragili. 

III. Vili contectus tegmine, 
Sancto calescens flamine, 
Vicit algorem, caumata, 
Christi dum gestat stigmata. 

IV. Carnem mundumque conterens, 
Hostes malignos proterens, 
Auream victor meruit, 
Aureolam dum docuit. 

V. Pauper, nudus ejgreditur, 
Caelum dives ingreditur, 
Spargit virtutum munera, 
Aegris profligat vulnera. 

V. Verorum pater pauperum, 
Nos pauperes fac spiritut; 
Consortes redde Superum, 
Ereptos ab interitu. 

VI. Patri, Nato, Paraclito 
Decus, honor et gloriae; 
Sancti sint huius merito 
Nobis aeterna gaudia. Amen. 

20 - V. Ora pro nobis, beate Francisce. 
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 

21 - Ad Benedictus Antiphona 
O martyr desiderio, 
Francisce, quanto studio 
Compatiens hunc sequeris, 
Quem passum libro reperis, 
Quem aperuisti. 
Tu contuens in aere 
Seraph in cruce positum, 
Ex tunc in palmis, latere 
Et pedibus effigiem 
Fers plagarum Christi. 
Tu gregi tuo provide, 
Qui post felicem transitum 
Durae prius et lividae 
Glorificatae speciem 
Carnis praetendisti.

Texto Traduzido

Ad Laudes

.