2
1 Franciscus de civitate Assisii oriundus quae in finibus Spoletanae vallis est sita, Iohannes prius est vocatus a matre, a patre vero tunc redeunte de Francia in cuius absentia natus erat, Franciscus est postmodum nominatus.
2 Hic, postquam fuit adultus et subtilis ingenii factus, artem patris id est negociationem exercuit,
3 sed dissimiliter valde quoniam ipso hilarior et liberalior, deditus iocis et cantibus, civitatem Assisii die noctuque circuiens sibi similibus sociatus, in expendendo largissimus adeo ut omnia quae habere poterat (cfr. Tob 1,3) et lucrari in comestionibus aliisque rebus consumeret.
4 Propter quod multotiens arguebatur a parentibus dicentibus ei quod tam magnas expensas in se et in allis faceret, ut non eorum filius sed cuiusdam magni principis videretur.
5 Quia tamen divites erant parentes eius et ipsum tenerrime diligebant, tolerabant eum in talibus ipsum turbare nolentes.
6 Mater autem eius, cum de prodigalitate sua sermo a convicinis fieret, respondebat: “Quid de filio meo putatis? Adhuc erit filius Dei per gratiam”.
7 Ipse vero non solum in his erat largus, immo prodigus, sed etiam in indumentis multipliciter excedebat, cariores pannos faciens quam ipsum deceret habere.
8 In curiositate etiam tantum erat vanus quod aliquando in eodem indumento pannum valde carum panno vilissimo consui faciebat.
3.
1 Erat tamen quasi naturaliter curialis in moribus et in verbis, iuxta cordis sui propositum nemini dicens verbum iniuriosum vel turpe, immo, cum sic esset iuvenis iocosus et lascivus, proposuit turpia sibi dicentibus minime respondere.
2 Unde ex hoc fama eius quasi per totam provinciam est adeo divulgata (cfr. Luc 4,37) ut a multis qui cognoscebant eum diceretur aliquid magni futurus.
3 A quibus virtutum naturalium gradibus ad hanc provectus est gratiam ut diceret ad seipsum conversus: “Ex quo largus et curialis es apud homines a quibus nihil recipis nisi favorem transitorium et inanem, iustum est ut, propter Deum qui largissimus est in retribuendo, pauperibus sis curialis et largus”.
4 Libenter igitur ex tunc videbat pauperes tribuens eis eleemosynas affluenter.
5 Et licet esset mercator, dispensator erat vanissimus opulentiae saecularis.
6 Cum autem quadam die. in apotheca ubi pannos vendebat circa huiusmodi staret sollicitus, venit quidam pauper ad eum petens eleemosynam amore Dei.
7 Cumque cupiditate divitiarum et mercationis cura detentus illi eleemosynam denegasset, divina prospectus gratia seipsum arguit magnae rusticitatis,
8 dicens: “Si pro magno comite vel barone pauper ille a te aliquid postulasset, certe postulatum sibi dedisses.
9 Quanto ergo magis pro Rege regum et omnium Domino (cfr. Apoc 17,14) id facere debuisti!”.
10 Cuius rei causa exinde in corde suo proposuit pro tanto Domino postulata de cetero non negare.