1 Quadam die beatus Franciscus vocavit ad se socios suos: “Vos scitis quemadmodum domina Iacoba de Septem soliis, michi et nostre Religioni extitit et est fidelis plurimum et devota;
2 quapropter, ut credo, si significaveritis ei statum meum, pro magna gratia et consolatione habebit;
3 et specialiter significate ei ut mittat vobis pannum pro una tunica de panno religioso, qui colori cineris assimiletur, et est tamquam pannus quem faciunt monachi Cistercienses in ultramontanis partibus;
4 mittat etiam de illa comestione, quam pluries fecit michi, cum fui apud Urbem”.
5 Illam autem comestionem vocant Romani “mortariolum”, que fit de amigdalis et zucaro vel melle et aliis rebus.
6 Erat enim illa spiritualis mulier sancta vidua et Deo devota de nobilioribus et ditioribus totius Urbis, que tantam gratiam consecuta est a Deo meritis et predicatione beati Francisci, ut videretur quasi altera Madalena, plena semper lacrimis et devotione pro amore Dei.
7 Et scripta littera, sicut dixerat sanctus pater, quidam frater procurabat invenire aliquem fratrem qui portaret litteram, et statim pulsatum fuit ad portam;
8 cumque aperiret ostium quidam frater, vidit dominam Iacobam, que venerat cum festinatione (cfr. Luc 1,39) de Urbe ad visitandum beatum Franciscum,
9 et statim quidam frater cum magna letitia ivit ad beatum Franciscum nuntians, qualiter domina Iacoba cum filio suo et aliis multis venerat ad visitandum ipsum,
10 et ait; “Quid facimus, pater? Dimittemus ipsam intrare et venire ad te?”.
11 Nam de voluntate beati Francisci statu[tu]m fuit in illo loco in antiquo tempore, propter honestatem et devotionem illius loci, ut nulla mulier deberet intrare claustrum illud.
12 Et ait beatus Franciscus: “Non est observanda hec constitutio in ista domina, quam tam magna fides et devotio de longinquis partibus fecit huc venire”.
13 Et sic introivit ad beatum Franciscum, spargens coram ipso multas lacrimas.
14 Et mira res, quod pannum morticinum, videlicet cinerei coloris, pro tunica, et omnia que scripta erant in littera, ut mitteret, secum apportavit.
15 Et plurimum admirati sunt inde fratres, considerantes sanctitatem beati Francisci.
16 Immo dixit fratribus dicta domina Iacoba: “Fratres, dictum fuit michi in spiritu, cum orarem: Vade et visita patrem tuum, beatum Franciscum, et festina et noli tardare, quoniam, si multum tardaveris, non invenies ipsum vivum.
17 Insuper talem pannum pro tunica eius portabis et tales res, ut facias ei talem comestionem; similiter pro eius luminaribus in magna quantitate de cera tecum apporta et de incenso similiter”
18 Et incensum non fecit scribi in littera beatus Franciscus;
19 sed Dominus illi domine voluit inspirare pro mercede et consolatione anime sue, et ut melius cognoscamus, quante sanctitatis fuerit iste sanctus, quem Pater celestis tanto honore in diebus mortis sue voluit honorare pauperem.
20 Qui regibus inspiravit, ut irent cum muneribus et [ad] honorandum puerum dilectum Filium suum in diebus nativitatis et paupertatis sue, illi nobili domine in remotis partibus voluit inspirare, ut iret cum muneribus ad venerandum et honorandum gloriosum et sanctum corpus sancti servi sui,
21 qui tanto amore et fervore in vita et in morte dilexit et secutus est paupertatem dilecti Filii sui.
22 Paravit illa domina quadam die illam comestionem sancto patri, de qua desideravit comedere; sed parum comedit ex ea, quoniam quotidie eius corpus ex infirmitate maxima deficiebat et morti appropinquabat.
23 Similiter fecit fieri multas candelas, ut post eius migrationem coram sancto suo corpore arderent; et de panno, quem pro tunica eius apportavit, fecerunt inde fratres tunicam sibi, cum qua sepultus fuit.
24 Et ipsemet iussit fratribus, ut deberent consuere saccum super ipsam in signum et exemplum sanctissime humilitatis et paupertatis.
25 Et factum est sicut placuit Deo, ut in illa hebdomada, in qua venit domina Iacoba, beatus Franciscus migraverit ad Dominum.