9 Nam sepe cum beatus Franciscus honorificaretur et diceretur quod ipse esset sanctus homo, talibus sermonibus respondebat dicens: “Non sum adhuc securus, quin debeam habere filios et filias”.
10 Et dicebat: “Nam, quacumque hora Dominus vellet a me auferre thesaurum suum, quem michi mutuavit, quid aliud michi remaneret, nisi solummodo corpus et anima, que etiam infideles habent?
11 Immo credere debeo, quod si Dominus latroni et etiam infideli homini tanta bona contulisset quanta et michi, quod fideliores me Domino existerent”.
12 Et ait: “Sicut in pictura Domini et beate Virginis in ligno depicta honoratur Deus et beata Virgo, et in memoria habetur Deus et beata Virgo, et tamen lignum vel pictura nichil sibi attribuit quia lignum et pictura est,
13 sic servus Dei est quedam pictura, videlicet creatura Dei, in qua Deus honoratur propter beneficium suum,
14 sed ipse [nichil] sibi tribuere debet, tamquam lignum vel pictura, sed soli Deo honor et gloria (cfr. 1Tim 1,17) reddenda est et sibi verecundia et tribulatio, dum vivit, quia semper, dum vivit, caro est contraria beneficiis Dei”.