1 Nam quodam tempore, considerans beatus Franciscus nimiam perfectionem fratris Bernardi, prophetavit de ipso coram quibusdam fratribus dicens:
2 “Dico vobis quod fratri Bernardo dati sunt ad exercitium quidam de magnis et subtilissimis demonibus, qui multas tribulationes et temptationes immittent in eum,
3 sed misericors Dominus prope finem suum substollet ipsum de omni tribulatione et temptatione interiori et exteriori et ponet spiritum eius et corpus in tanta pace, quiete et consolatione, quod universi fratres, qui viderint et audierint, plurimum inde admirabuntur et pro magno miraculo habebunt;
4 et in illa pace, quiete et consolatione utriusque hominis, transibit de hoc seculo ad Dominum”.
5 Et plurimum inde admirati sunt fratres, qui hoc a beato Francisco audierunt, quoniam ad litteram de puncto ad punctum verum fuit, quod de ipso predixerat per Spiritum Sanctum.
6 Nam frater Bernardus, in egritudine mortis, in tanta pace et quiete spiritus erat, quod iacere nolebat;
7 et si iacebat, quasi sedendo iacebat, ne etiam levissima fumositas humorum ascendens ad caput eius induceret imaginationem et somnium aliud preter pertinens ad id quod cogitabat de Deo;
8 et si aliquando hoc fieret, statim surgebat et concutiebat se dicens: ”Quid fuit hoc? Quare sic cogitavi?”.
9 Immo cum libenter poneret aquam rosaseam ad nares pro confortatione, cum magis appropinquaret morti, nolebat ponere propter continuam Dei meditationem.
10 Unde dicebat offerenti: “Noli me impedire”.
11 Et ad hoc, ut magis libere et pacifice et quiete mori posset, expropriavit se de corporis officiis in manibus cuiusdam fratris, qui erat medicus et iuvabat eum, dicens illi:
12 “Nullam michi volo curam inde esse comedendi vel bibendi, sed tibi committo; si dederis, accipiam; si non, non”.
13 Ex quo autem cepit infirmari, voluit semper habere iuxta se fratrem sacerdotem usque in horam mortis. Et quando occurrebat illi aliquid in mente, unde reprehenderet eum conscientia, statim confitebatur et dicebat inde suam culpam.
14 Post mortem factus est albus et caro sua mollis, et quasi ridere videbatur; unde pulchrior post mortem quam antea videbatur;
15 et qui intuebantur ipsum delectabantur ipsum magis respicere, quam dum viveret, quoniam videbatur tamquam sanctus qui rideret.