1 Sero diei sabbati post vesperas ante noctem qua migravit ad Dominum beatus Franciscus, multe aves, que dicuntur laude, supra tectum domus in qua iacebat beatus Franciscus, non multum [alte] volabant et faciebant rotam ad modum circuli cantando.
2 Nos vero qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco, qui de ipso hec scripsimus, testimonium p[er]hibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12), quod multotiens audivimus ipsum dicentem:
3 “Si locutus fuero imperatori, supplicabo ei, ut amore Dei et mei precaminis interventu faciat constitutum et scriptum, ut nullus homo capiat sorores laudas vel faciat ipsis quidquam mali.
4 Similiter quod omnes potestates civitatum et domini castrorum et villarum teneantur quolibet anno in Nativitate Domini compellere homines ad prohiciendum de frumento et aliis [granis] per vias extra civitates et castella, ut habeant ad comedendum, maxime sorores laude et alie aves in die tante solemnitatis.
5 Et quod ad reverentiam Filii Dei, quem in presepio inter bovem et asinum reclinavit (cfr. Luc 2,7) beata Virgo mater eius tali nocte omnis homo in ipsa nocte satis debeat dare de annona fratribus bobus et asinis;
6 similiter quod in Nativitate Domini omnes pauperes a divitibus debeant saturari”.
7 Nam beatus Franciscus maiorem reverentiam habebat in Nativitate Domini, quam in nulla alia solemnitate Domini, quoniam, licet in aliis eius solemnitatibus Dominus salutem nostram operatus sit, tamen ex quo natus fuit nobis (cfr. Is 9,6), ut dicebat beatus Franciscus, oportuit nos salvari.
8 Propterea volebat ut tali die omnis christianus in Domino exultaret et pro eius amore, qui semetipsum dedit (cfr. Tit 2,14) nobis, omnis homo non tantum pauperibus cum hilaritate esset largus, sed etiam animalibus et avibus.
9 Dicebat beatus Franciscus de lauda: “Soror lauda habet caputium sicut religiosi, et est humilis avis, que vadit libenter per viam ad inveniendum sibi aliqua frumenta, etiamsi invenerit ea inter stercora animalium, extrahit tamen ea et comedit.
10 Volando laudat Dominum, sicut boni religiosi despicientes terrena, quorum semper in celis est conversatio (cfr. Phip 3,20).
11 Preterea eius vestimentum terre assimilatur, videlicet penne eius, exemplum prebens religiosis, ut non colorata et delicata vestimenta habere debeant, sed quasi mortua ad modum terre”.
12 Et propterea, quia beatus Franciscus in sororibus laudis considerabat hec predicta, multum diligebat eas et libenter videbat.