1 Cum beatus Franciscus esset in quodam monte cum fratre Leone de Assisio et fratre Bonizo de Bononia ad faciendum Regulam — quia prima erat perdita, quam, Christo docente, scribi fecit — congregati ministri quamplures ad fratrem Heliam, qui erat vicarius beati Francisci, dixerunt sibi:
2 “Audivimus quod iste frater Franciscus facit unam novam Regulam; timemus, ne faciat ita asperam, quod non possimus eam servare.
3 Volumus quod vadas ad eum et dicas ei, quod nos nolumus esse obligati ad illam Regulam; faciat pro se et non faciat pro nobis”.
4 Quibus frater Helias respondit, quod nolebat ire, timens reprehensionem fratris Francisci.
5 Tunc illis instantibus quod iret, dixit se nolle ire sine ipsis. Et tunc omnes iverunt.
6 Et cum esset frater Helias cum dictis ministris prope locum ubi stabat beatus Franciscus, vocavit eum;
7 quo respondente et vidente ministros predictos, dixit beatus Franciscus: “Quid volunt isti fratres?”.
8 Et frater Helias respondit: “Isti sunt ministri, qui audientes quod tu facis novam Regulam, et timentes quod facias nimis asperam, dicunt et protestantur quod nolunt ad eam esse obligati.
9 Facias pro te, et non pro eis”.
10 Tunc beatus Franciscus vertit faciem suam versus celum et loquebatur sic Christo: “Domine, nonne bene dixi, quod non crederent tibi?”.
11 Tunc audita est vox in aëre Christi respondentis: “Francisce, nichil est in Regula de tuo, sed totum est meum quicquid est ibi.
12 Et volo quod Regula sic observetur ad litteram, ad litteram, ad litteram, et sine glossa, et sine glossa, et sine glossa”.
13 Et addidit: “Ego scio quantum potest humana infirmitas, et quantum volo eos iuvare.
14 Qui nolunt eam servare, exeant de Ordine”.
15 Tunc beatus Franciscus vertit se ad fratres illos et dixit eis: “Audistis? audistis? vultis quod iterum faciam vobis dici?”.
16 Tunc ministri illi confusi et se inculpantes recesserunt.