1 Quadam nocte beatus Franciscus tantum fuit doloribus infirmitatum pregravatus quod fere in illa nocte nec quiescere potuit nec dormire.
2 Mane, cessante aliquantulum dolore, fecit vocari omnes fratres existentes in loco, et, illis sedentibus coram ipso, consideravit et prospexit eos in personis omnium fratrum.
3 Et incipiens ab uno fratre benedixit eos, ponens dexteram manum in capitibus (cfr. Gen 48,17) singulorum; benedixitque omnes, qui erant in Religione et qui venturi erant usque in finem seculi (cfr. Ioa 1,15; Dan 7,18);
4 et videbatur compati sibi ipsi eo quod non poterat videre filios et fratres suos ante mortem suam.
5 Postea iussit apportari coram se panes et benedixit (cfr. Mat 26,26) eos;
6 et quia propter infirmitatem eos frangere non poterat, fecit a quodam fratre ipsos in plurimas particulas frangi; et accipiens, unicuique fratrum porrexit particulam, precipiens ut totam manducaret (cfr. Mar 14,22; 1Cor 11,24).
7 Nam sicut Dominus feria .V. cum apostolis voluit manducare ante mortem suam, sic quodammodo visum fuit fratribus illis, quod beatus Franciscus ante mortem suam voluit benedicere illis et in eis omnibus aliis fratribus,
8 et quod manducarent illum panem benedictum, quasi quodammodo cum ceteris fratribus quis manducarent.
9 Et hoc manifeste considerare possumus, quia, cum esset alia dies quem feria .V., ipse dixit fratribus quod credebat feriam .V. esse.
10 Unus ex illis fratribus reservavit particulam unam de illo pane.
11 Et post mortem beati Francisci aliqui, qui gustaverunt de eo in suis infirmitatibus, liberati sunt statim.