1 Alio tempore, minister generalis volebat ibi facere quandam parvam domum pro fratribus illius loci, ubi possent quiescere et dicere horas suas,
2 maxime quia illis temporibus ad illum locum omnes fratres de Religione et qui veniebant ad Religionem recurrebant et veniebant, propter quod multum fatigabantur fratres illi quasi cotidie;
3 et etiam propter multitudinem fratrum convenientium in loco illo non habebant locum ubi possent quiescere et dicere horas suas ita quod oportebat dare illis loca sua ubi iacebant.
4 Et ex hoc multas tribulationes multotiens patiebantur, quia post multum laborem non poterant quasi satisfacere necessitati corporis et utilitati anime providere.
5 Cumque iam quasi illa domus esset edificata, ecce reversus est ad locum illum beatus Franciscus, et dum quiesceret in quadam cellula in nocte quadam audivit in mane tumultum fratrum qui—] laborabant ibi, cepit mirari quid hoc esset;
6 unde interrogavit socium suum dicens:”Quis est hic tumultus? (cfr. 1Re 4,14) Quid operantur illi fratres?”
7 Socius eius narravit ei omnia sicut erant.
8 Qui statim fecit vocari ministrum dicens illi: “Frater, iste locus est forma et exemplum totius Religionis;
9 unde magis volo quod fratres istius loci sustineant tribulationes et necessitates amore Domini Dei, ut fratres totius Religionis qui huc veniunt reportent bonum exemplum paupertatis in locis suis, quam si haberent suas satisfactiones et consolationes,
10 et alii fratres de Religione sumerent exemplum hedificandi in locis suis dicentes:
11 In loco Sancte Marie de Portiuncula, qui est primus locus fratrum, talia et tanta hedificia hedificantur, bene possumus hedificare in locis nostris, quia non habemus aptum locum ad manendum”.