1 Quidam frater, spiritualis homo, cui nimis erat familiaris beatus Franciscus, manebat in quodam heremitorio.
2 Et considerans quod si aliquando veniret illuc beatus Franciscus [non haberet aptum locum ad manendum], fecit fieri in quodam loco remoto prope locum fratrum quandam cellulam, ubi posset [orare, cum veniret] illuc beatus Franciscus.
3 Et factum est, non post multos dies, advenit beatus Franciscus.
4 Cumque duceretur a fratre illo ad videndum eam, dixit ei beatus Franciscus: “Nimis pulchra michi videtur cellula ista.
5 Sed, si vis ut maneam in ea per aliquot dies, facias fieri sibi quoddam vestimentum interius et exterius de filicibus et ramis arborum”.
6 Erat enim illa cellula non murata sed de lignis facta.
7 Sed quia ligna erant plana, facta cum securi et dolabro, videbatur beato Francisco nimis pulchra.
8 Et statim frater ille fecit ipsam aptari, sicut dixerat beatus Franciscus.
9 Nam quanto plus essent paupercule et religiose cellule et domus fratrum, tanto magis libenter eas videbat et aliquando ibi hospitabatur.
10 Cumque maneret et oraret in ea per aliquot dies, quadam die extra cellulam prope locum fratrum ecce quidam frater, qui erat in illo loco, venit ubi manebat beatus Franciscus.
11 Et dixit ad eum beatus Franciscus: “Unde venis, frater?”. At ille dixit ad eum: “Venio de cellula tua”.
12 Dixit ad eum beatus Franciscus: “Ex quo dixisti meam esse, alius stabit deinceps in ea, et non ego”.
13 Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), multotiens audivimus ipsum dicentem illud verbum sancti Evangelii: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (cfr. Mat 8,20; Luc 9,58).
14 Et dicebat: “Dominus quando stetit in carcere, ubi oravit et ieiunavit .XL. diebus et .XL. noctibus (cfr. Mat 4,2), non fecit ibi fieri cellam nec aliquam domum, sed sub saxo montis permansit”.
15 Et ideo exemplo suo nec domum nec cellam habere voluit in hoc seculo, nec pro se fieri fecit;
16 immo, si contingeret quod aliquando diceret fratribus: “Ita aptate cellam istam”, nolebat in ea postea permanere propter illud verbum sancti Evangelii: Nolite solliciti esse (cfr. Mat 6,24).
17 Nam circa mortem suam in Testamento suo scribi voluit, ut omnes celle et domus fratrum non deberent construi nisi ex luto et lignis, ad conservandam melius paupertatem et humilitatem.