1 Hiisdem temporibus, cum in eodem foco Sancte Marie beatus Franciscus maneret, acidit [ut] ad profectum eius anime immissa esset illi gravissima temptatio spiritus, ita quod multum interius et exterius spiritus et corpus eius inde tribulabantur,
2 immo etiam a familiaritate fratrum aliquando se subtrahebat, maxime quia, sicut consueverat, eis hilarem se ostendere non valebat occasione illius temptationis.
3 Affligebat se non solum abstinentia cibi, sed etiam verborum;
4 ibat sepe ad orationem in silvam que erat prope ecclesiam, ut ostenderet magis suum dolorem et lacrimas habundantius coram Domino effundere posset, ut Dominus, qui omnia potest, in tantam tribulationem suam medicinam sibi de celo mittere dignaretur.
5 Cumque die noctuque ab illa temptatione amplius quam duobus annis ita tribulatus fuisset, accidit ut quadam die, dum staret in oratione in ecclesia Sancte Marie, diceretur ei in spiritu illud verbum sancti Evangelii: 6 “Si haberes fidem ut granum sinapis et diceres illi monti ut se transferret de loco suo et iret (cfr. Mat 17,19) in alium locum, ita fieret”.
7 Respondit sanctus Franciscus: “Quis est ille mons?” Et responsum est illi: “Mons iste est temptatio tua”.
8 Dixit beatus Franciscus: “Ergo, Domine, fiat michi (cfr. Luc 1,38) sicut dixisti”.
9 Et statim liberatus est, ita quod visum fuit ei illam temptationem numquam habuisse.