1 Eodem tempore mansit beatus Franciscus pro infirmitate oculorum apud heremitorium fratrum de Fonte Columbarum prope Reate.
2 Cumque quadam die visitaret ipsum medicus oculorum eiusdem civitatis et maneret cum illo per aliquam horam sicut sepe consueverat, dum vellet recedere, dixit beatus Franciscus uni de sociis suis: “Ite et date medico optime manducare”.
3 Respondit ei socius eius dicens: “Pater, cum verecundia dicimus, quia tantum pauperes sumus modo quod verecundamur ipsum invitare et dare illi modo ad manducandum”.
4 Dixit ad socios suos beatus Franciscus: “Modice fidei (cfr. Mat 8,26), nolite me facere amplius dicere”.
5 Dixit medicus ad beatum Franciscum et ad socios suos: “Frater, ex quo fratres sunt ita pauperes, cum ipsis libentius comedere volo”.
6 Erat ille medicus multum dives, et cum sepe invitaverint ipsum beatus Franciscus et socii eius, noluit ibi comedere.
7 Iverunt ergo fratres et paraverunt mensam, et cum verecundia apposuerunt modicum panis et vini quod habebant et parum de oleribus que fecerant pro se ipsis.
8 Et sedentibus illis ad mensam, cum parum adhuc comedissent, et ecce ostium heremitorii fuit pulsatum.
9 Exurgens unus de fratribus ivit et aperuit ostium.
10 Et ecce quedam mulier apportans magnum canistrum plenum de pulchro pane et piscibus, mastillis gammarorum, melle et uvis quasi recentibus, que miserat ad beatum Franciscum quedam domina cuiusdam castri, quod distabat ab heremitorio quasi .VII. miliaria.
11 Quibus visis, fratres et medicus ille mirati sunt valde considerantes sanctitatem beati Francisci. 12 Unde dixit ad fratres medicus ille: “Fratres mei, nec vos sicut debetis nec nos cognoscimus sanctitatem huius sancti”.